Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hoc tibi Thesei populatrix misit Hymetti
  2. Pallados a silvis nobile nectar apis.
  1. Cum dederis Siculos mediae de collibus Hyblae,
  2. Cecropios dicas tu licet esse favos.
  1. Gnosia Minoae genuit vindemia Cretae
  2. Hoc tibi, quod mulsum pauperis esse solet.
  1. Haec de vitifera venisse picata Vienna
  2. Ne dubites, misit Romulus ipse mihi.
  1. Attica nectareum turbatis mella Falernum.
  2. Misceri decet hoc a Ganymede merum.
  1. Hoc de Caesareis mitis vindemia cellis
  2. Misit, Iuleo quae sibi monte placet.
  1. Surrentina bibis? nec murrina picta nec aurum
  2. Sume: dabunt calices haec tibi vina suos.
  1. De Sinuessanis venerunt Massica prelis:
  2. Condita quo quaeris consule? Nullus erat.
  1. Pendula Pomptinos quae spectat Setia campos,
  2. Exigua vetulos misit ab urbe cados.
  1. Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi.
  2. Expressit mustum consul et ipse bibit.
  1. Non sum de primo, fateor, Trifolina Lyaeo,
  2. Inter vina tamen septima vitis ero.
  1. Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis,
  2. Vitis et in media nata palude viret.
  1. Potabis liquidum Signina morantia ventrem?
  2. Ne nimium sistant, sit tibi parca sitis.
  1. Amphora Nestorea tibi Mamertina senecta
  2. Si detur, quodvis nomen habere potest.
  1. Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo,
  2. Haec genuit Tuscis aemula vina cadis.
  1. Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum:
  2. Si te Quintus amat, commodiora bibes.
  1. De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis
  2. Malueris, quam si musta Falerna bibas.
  1. Marsica Paeligni mittunt turbata coloni:
  2. Non tu, libertus sed bibat illa tuus.
  1. Amphora Niliaci non sit tibi vilis aceti:
  2. Esset cum vinum, vilior illa fuit.
  1. Cum tua centenos expunget sportula civis,
  2. Fumea Massiliae ponere vina potes.
  1. Caeretana Nepos ponat, Setina putabis.
  2. Non ponit turbae, cum tribus illa bibit.
  1. Nobilis et lanis et felix vitibus Aulon
  2. Det pretiosa tibi vellera, vina mihi.
  1. Unguentum heredi numquam nec vina relinquas.
  2. Ille habeat nummos, haec tibi tota dato.