Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et tinctas sale pruriente chartas
  2. Instanti lege Rufe; sed puella
  3. Sit tecum tua, ne talassionem
  4. Indicas manibus libidinosis
  5. Et fias sine femina maritus.
  1. Cum tibi nota tui sit vita fidesque mariti,
  2. Nec premat ulla tuos sollicitetve toros,
  3. Quid quasi paelicibus torqueris inepta ministris,
  4. In quibus et brevis est et fugitiva Venus?
  5. Plus tibi quam domino pueros praestare probabo:
  6. Hi faciunt, ut sis femina sola viro;
  7. Hi dant quod non vis uxor dare. 'Do tamen,' inquis,
  8. 'Ne vagus a thalamis coniugis erret amor.'
  9. Non eadem res est: Chiam volo, nolo mariscam:
  10. Ne dubites quae sit Chia, marisca tua est.
  11. Scire suos fines matrona et femina debet:
  12. Cede sua pueris, utere parte tua.
  1. Uxor cum tibi sit puella, qualem
  2. Votis vix petat inprobus maritus,
  3. Dives, nobilis, erudita, casta,
  4. Rumpis, Basse, latus, sed in comatis,
  5. Uxoris tibi dote quos parasti.
  6. Et sic ad dominam reversa languet
  7. Multis mentula milibus redempta;
  8. Sed nec vocibus excitata blandis,
  9. Molli pollice nec rogata surgit.
  10. Sit tandem pudor, aut eamus in ius.
  11. Non est haec tua, Basse: vendidisti.
  1. Baetis olivifera crinem redimite corona,
  2. Aurea qui nitidis vellera tinguis aquis;
  3. Quem Bromius, quem Pallas amat; cui rector aquarum
  4. Albula navigerum per freta pandit iter:
  5. Ominibus laetis vestras Instantius oras
  6. Intret, et hic populis ut prior annus eat.
  7. Non ignorat, onus quod sit succedere Macro:
  8. Qui sua metitur pondera, ferre potest.
  1. Ne toga cordylis et paenula desit olivis
  2. Aut inopem metuat sordida blatta famem,
  3. Perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros:
  4. Postulat, ecce, novos ebria bruma sales.
  5. Non mea magnanimo depugnat tessera telo,
  6. Senio nec nostrum cum cane quassat ebur:
  7. Haec mihi charta nuces, haec est mihi charta fritillus:
  8. Alea nec damnum nec facit ista lucrum.
  1. Nasutus sis usque licet, sis denique nasus,
  2. Quantum noluerat ferre rogatus Atlans,
  3. Et possis ipsum tu deridere Latinum:
  4. Non potes in nugas dicere plura meas,
  5. Ipse ego quam dixi. Quid dentem dente iuvabit
  6. Rodere? carne opus est, si satur esse velis.
  7. Ne perdas operam: qui se mirantur, in illos
  8. Virus habe, nos haec novimus esse nihil.
  9. Non tamen hoc nimium nihil est, si candidus aure,
  10. Nec matutina si mihi fronte venis.
  1. Omnis in hoc gracili Xeniorum turba libello
  2. Constabit nummis quattuor empta tibi.
  3. Quattuor est nimium? poterit constare duobus,
  4. Et faciet lucrum bybliopola Tryphon.
  5. Haec licet hospitibus pro munere disticha mittas,
  6. Si tibi tam rarus, quam mihi, nummus erit.
  7. Addita per titulos sua nomina rebus habebis:
  8. Praetereas, si quid non facit ad stomachum.
  1. Serus ut aetheriae Germanicus imperet aulae
  2. Utque diu terris, da pia tura Iovi.