Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Fumosae feret ipse propin de faece lagonae,
  2. Frontis et umorem colliget usque tuae.
  3. Omnia laudabit, mirabitur omnia, donec
  4. Perpessus dicas taedia mille 'Veni!'
  1. Derisor Fabianus hirnearum,
  2. Omnes quem modo colei timebant
  3. Dicentem tumidas in hydrocelas,
  4. Quantum nec duo dicerent Catulli,
  5. In thermis subito Neronianis
  6. Vidit se miser, et tacere coepit.
  1. Nolueram, Polytime, tuos violare capillos,
  2. Sed iuvat hoc precibus me tribuisse tuis.
  3. Talis eras, modo tonse Pelops, positisque nitebas
  4. Crinibus, ut totum sponsa videret ebur.
  1. Pediconibus os olere dicis.
  2. Hoc si, sicut ais, Fabulle, verum est:
  3. Quid tu credis olere cunnilingis?
  1. Triginta tibi sunt pueri totidemque puellae:
  2. Una est nec surgit mentula. Quid facies?
  1. Bis Cotta soleas perdidisse se questus,
  2. Dum neglegentem ducit ad pedes vernam,
  3. Qui solus inopi praestat et facit turbam,
  4. Excogitavit—homo sagax et astutus—
  5. Ne facere posset tale saepius damnum:
  6. Excalceatus ire coepit ad cenam.
  1. Tongilianus habet nasum: scio, non nego. Sed iam
  2. Nil praeter nasum Tongilianus habet.
  1. Quod lana caput alligas, Charine,
  2. Non aures tibi, sed dolent capilli.
  1. Pro sene, sed clare, votum Maro fecit amico,
  2. Cui gravis et fervens hemitritaeos erat,
  3. Si Stygias aeger non esset missus ad umbras,
  4. Ut caderet magno victima grata Iovi.
  5. Coeperunt certam medici spondere salutem.
  6. Ne votum solvat, nunc Maro vota facit.
  1. Communis tibi cum viro, Magulla,
  2. Cum sit lectulus et sit exoletus,
  3. Quare, dic mihi, non sit et minister.
  4. Suspiras; ratio est, times lagonam.
  1. Saepe rogare soles, qualis sim, Prisce, futurus,
  2. Si fiam locuples simque repente potens.
  3. Quemquam posse putas mores narrare futuros?
  4. Dic mihi, si fias tu leo, qualis eris?
  1. Qua moechum ratione basiaret
  2. Coram coniuge, repperit Fabulla.
  3. Parvum basiat usque morionem;
  4. Hunc multis rapit osculis madentem
  5. Moechus protinus, et suis repletum
  6. Ridenti dominae statim remittit.
  7. Quanto morio maior est maritus!
  1. Scribebamus epos; coepisti scribere: cessi,
  2. Aemula ne starent carmina nostra tuis.
  3. Transtulit ad tragicos se nostra Thalia coturnos:
  4. Aptasti longum tu quoque syrma tibi.
  5. Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis:
  6. Plectra rapis nobis, ambitiose, nova.
  7. Audemus saturas: Lucilius esse laboras.
  8. Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem.
  9. Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi:
  10. Hinc etiam petitur iam mea palma tibi.
  11. Elige, quid nolis—quis enim pudor, omnia velle?—
  12. Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi.
  1. Musseti pathicissimos libellos,
  2. Qui certant Sybariticis libellis,