Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Sed piger et senior Pieridumque comes;
- Otia me somnusque iuvant, quae magna negavit
- Roma mihi: redeo, si vigilatur et hic.
- Sic tanquam tabulas scyphosque, Paule,
- Omnes archetypos habes amicos.
- Lintea ferret Apro vatius cum vernula nuper
- Et supra togulam lusca sederet anus
- Atque olei stillam daret enterocelicus unctor,
- Udorum tetricus censor et asper erat:
- Frangendos calices effundendumque Falernum
- Clamabat, biberet quod modo lotus eques.
- A sene sed postquam patruo venere trecenta,
- Sobrius a thermis nescit abire domum.
- O quantum diatreta valent et quinque comati!
- Tunc, cum pauper erat, non sitiebat Aper.
- Nil non, Lygde, mihi negas roganti:
- At quondam mihi, Lygde, nil negabas.
- Iugera mercatus prope busta latentis agelli
- Et male compactae culmina fulta casae,
- Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites
- Parvaque, sed tritae praemia certa togae.
- Frumentum, milium tisanamque fabamque solebas
- Vendere pragmaticus, nunc emis agricola.
- Heredem tibi me, Catulle, dicis.
- Non credam, nisi legero, Catulle.
- Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus,
- Accipe de circo pocula Flaminio.
- Hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt
- Munera? Sed gemmis vilibus usus inest:
- Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem,
- Et nimium calidis non vitiantur aquis.
- Quid, quod securo potat conviva ministro,
- Et casum tremulae non timuere manus?
- Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
- Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.
- Festinat Polytimus ad puellas;
- Invitus puerum fatetur Hypnus;
- Pastas glande natis habet Secundus;
- Mollis Dindymus est, sed esse non vult;
- Amphion potuit puella nasci.
- Horum delicias superbiamque
- Et fastus querulos, Avite, malo,
- Quam dotis mihi quinquies ducena.
- Amphora vigesis, modius datur aere quaterno.
- Ebrius et crudus, nil habet agricola.
- Multis dum precibus Iovem salutat
- Stans summos resupinus usque in ungues
- Aethon in Capitolio pepedit.
- Riserunt homines, sed ipse divom
- Offensus genitor, trinoctiali
- Adfecit domicenio clientem.
- Post hoc flagitium misellus Aethon,
- Cum vult in Capitolium venire,
- Sellas ante petit Paterclianas