Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Laetus ad haec facilisque veni sollemnia Prisci
  2. Gaudia: cum sacris te decet esse tuis.
  3. Tu reducem patriae sexta, pater optime, bruma
  4. Pacifici Latia reddis ab urbe Numae.
  5. Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello
  6. Pendeat et quantus luxurietur honos?
  7. Quam non parca manus largaeque nomismata mensae,
  8. Quae, Saturne, tibi pernumerentur opes?
  9. Utque sit his pretium meritis et gratia maior,
  10. Et pater et frugi sic tua sacra colit.
  11. At tu sancte—tuo sic semper amere Decembri—
  12. Hos illi iubeas saepe redire dies.
  1. Uncto Corduba laetior Venafro,
  2. Histra nec minus absoluta testa,
  3. Albi quae superas oves Galaesi
  4. Nullo murice nec cruore mendax,
  5. Sed tinctis gregibus colore vivo:
  6. Dic vestro, rogo, sit pudor poetae,
  7. Nec gratis recitet meos libellos.
  8. Ferrem, si faceret bonus poeta,
  9. Cui possem dare mutuos dolores.
  10. Corrumpit sine talione caelebs,
  11. Caecus perdere non potest quod aufert:
  12. Nil est deterius latrone nudo:
  13. Nil securius est malo poeta.
  1. Vincentem roseos facieque comaque ministros
  2. Cinna cocum fecit. Cinna, gulosus homo es.
  1. Formosa Phyllis nocte cum mihi tota
  2. Se praestitisset omnibus modis largam,
  3. Et cogitarem mane quod darem munus,
  4. Utrumne Cosmi, Nicerotis an libram,
  5. An Baeticarum pondus acre lanarum,
  6. An de moneta Caesaris decem flavos:
  7. Amplexa collum basioque tam longo
  8. Blandita, quam sunt nuptiae columbarum,
  9. Rogare coepit Phyllis amphoram vini.
  1. Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta,
  2. Vendere quam summa vel breviore cupis.
  3. Arte sed emptorem vafra corrumpis, Amoene,
  4. Et casa divitiis ambitiosa latet.
  5. Gemmantes prima fulgent testudine lecti,
  6. Et Maurusiaci pondera rara citri;
  7. Argentum atque aurum non simplex Delphica portat;
  8. Stant pueri, dominos quos precer esse meos.
  9. Deinde ducenta sonas, et ais non esse minoris.
  10. Instructam vili vendis, Amoene, domum.
  1. Maiae Mercurium creastis Idus,
  2. Augustis redit Idibus Diana,
  3. Octobres Maro consecravit Idus.
  4. Idus saepe colas et has et illas,
  5. Qui magni celebras Maronis Idus.
  1. Matutine cliens, urbis mihi causa relictae,
  2. Atria, si sapias, ambitiosa colas.
  3. Non sum ego causidicus, nec amaris litibus aptus,