Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Marmora calcantem frigidiora gelu:
  2. Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
  3. Quae te si iubeat rex dominusque, neges?
  1. Versus et breve vividumque carmen
  2. In te ne faciam, times, Ligurra,
  3. Et dignus cupis hoc metu videri.
  4. Sed frustra metuis cupisque frustra.
  5. In tauros Libyci ruunt leones,
  6. Non sunt papilionibus molesti.
  7. Quaeras, censeo, si legi laboras,
  8. Nigri fornicis ebrium poetam,
  9. Qui carbone rudi putrique creta
  10. Scribit carmina, quae legunt cacantes.
  11. Frons haec stigmate non meo notanda est.
  1. Antiqui rex magne poli mundique prioris,
  2. Sub quo pigra quies nec labor ullus erat,
  3. Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni,
  4. Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus:
  5. Laetus ad haec facilisque veni sollemnia Prisci
  6. Gaudia: cum sacris te decet esse tuis.