Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quantum Lesbia non dedit Catullo.
  2. Te vicinia tota, te pilosus
  3. Hircoso premit osculo colonus;
  4. Hinc instat tibi textor, inde fullo,
  5. Hinc sutor modo pelle basiata,
  6. Hinc menti dominus periculosi,
  7. Hinc et dexiocholus, inde lippus,
  8. Fellatorque recensque cunnilingus.
  9. Iam tanti tibi non fuit redire.
  1. Martis alumne dies, roseam quo lampada primum
  2. Magnaque siderei vidimus ora dei,
  3. Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,
  4. Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
  5. Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,
  6. Et qua sum genitus, vivere luce volo.
  7. Natali pallere suo, ne calda Sabello
  8. Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
  9. Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
  10. Atque inter mensas ire, redire suas;
  11. Excipere hos illos, et tota surgere cena