Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hoc Aegle negat, hoc avara vendit.
  2. Sed vendat: bene basiare quantum est!
  3. Hoc vendit quoque nec levi rapina:
  4. Aut libram petit illa Cosmiani,
  5. Aut binos quater a nova moneta,
  6. Ne sint basia muta, ne maligna,
  7. Ne clusis aditum neget labellis.
  8. Humane tamen hoc facit, sed unum,
  9. Gratis quae dare basium recusat
  10. Gratis lingere non recusat, Aegle.
  1. Aegrotas uno decies aut saepius anno,
  2. Nec tibi, sed nobis hoc, Polycharme, nocet:
  3. Nam quotiens surgis, soteria poscis amicos.
  4. Sit pudor: aegrota iam, Polycharme, semel.
  1. Cur saepe sicci parva rura Nomenti
  2. Laremque villae sordidum petam, quaeris?
  3. Nec cogitandi, Sparse, nec quiescendi
  4. In urbe locus est pauperi. Negant vitam
  5. Ludi magistri mane, nocte pistores,
  6. Aerariorum marculi die toto;
  7. Hinc otiosus sordidam quatit mensam
  8. Neroniana nummularius massa,
  9. Illinc balucis malleator Hispanae
  10. Tritum nitenti fuste verberat saxum;
  11. Nec turba cessat entheata Bellonae,
  12. Nec fasciato naufragus loquax trunco,
  13. A matre doctus nec rogare Iudaeus,
  14. Nec sulphuratae lippus institor mercis.
  15. Numerare pigri damna quis potest somni?
  16. Dicet quot aera verberent manus urbis,
  17. Cum secta Colcho Luna vapulat rhombo.
  18. Tu, Sparse, nescis ista, nec potes scire,
  19. Petilianis delicatus in regnis,
  20. Cui plana summos despicit domus montis,
  21. Et rus in urbe est vinitorque Romanus
  22. Nec in Falerno colle maior autumnus,
  23. Intraque limen latus essedo cursus,
  24. Et in profundo somnus, et quies nullis
  25. Offensa linguis, nec dies nisi admissus.
  26. Nos transeuntis risus excitat turbae,
  27. Et ad cubilest Roma. Taedio fessis
  28. Dormire quotiens libuit, imus ad villam.
  1. Ancillariolum tua te vocat uxor, et ipsa
  2. Lecticariola est: estis, Alauda, pares.
  1. Tantum dat tibi Roma basiorum
  2. Post annos modo quindecim reverso,
  3. Quantum Lesbia non dedit Catullo.
  4. Te vicinia tota, te pilosus
  5. Hircoso premit osculo colonus;
  6. Hinc instat tibi textor, inde fullo,
  7. Hinc sutor modo pelle basiata,
  8. Hinc menti dominus periculosi,
  9. Hinc et dexiocholus, inde lippus,
  10. Fellatorque recensque cunnilingus.
  11. Iam tanti tibi non fuit redire.
  1. Martis alumne dies, roseam quo lampada primum
  2. Magnaque siderei vidimus ora dei,
  3. Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,
  4. Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
  5. Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,
  6. Et qua sum genitus, vivere luce volo.
  7. Natali pallere suo, ne calda Sabello
  8. Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
  9. Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
  10. Atque inter mensas ire, redire suas;
  11. Excipere hos illos, et tota surgere cena
  12. Marmora calcantem frigidiora gelu:
  13. Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
  14. Quae te si iubeat rex dominusque, neges?
  1. Versus et breve vividumque carmen
  2. In te ne faciam, times, Ligurra,
  3. Et dignus cupis hoc metu videri.
  4. Sed frustra metuis cupisque frustra.
  5. In tauros Libyci ruunt leones,
  6. Non sunt papilionibus molesti.
  7. Quaeras, censeo, si legi laboras,
  8. Nigri fornicis ebrium poetam,
  9. Qui carbone rudi putrique creta
  10. Scribit carmina, quae legunt cacantes.
  11. Frons haec stigmate non meo notanda est.
  1. Antiqui rex magne poli mundique prioris,
  2. Sub quo pigra quies nec labor ullus erat,
  3. Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni,
  4. Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus:
  5. Laetus ad haec facilisque veni sollemnia Prisci
  6. Gaudia: cum sacris te decet esse tuis.