Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Unice, cognato iunctum mihi sanguine nomen
  2. Qui geris et studio corda propinqua meis;
  3. Carmina cum facias soli cedentia fratri,
  4. Pectore non minor es, sed pietate prior.
  5. Lesbia cum lepido te posset amare Catullo,
  6. Te post Nasonem blanda Corinna sequi.
  7. Nec deerant zephyri, si te dare vela iuvaret;
  8. Sed tu litus amas. Hoc quoque fratris habes.
  1. Haedina tibi pelle contegenti
  2. Nudae tempora verticemque calvae,
  3. Festive tibi, Phoebe, dixit ille,
  4. Qui dixit caput esse calceatum.
  1. Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:
  2. Nec tecum possum vivere, nec sine te.
  1. Vendunt carmina Gallus et Lupercus.
  2. Sanos, Classice, nunc nega poetas.
  1. Boletos et aprum si tamquam vilia ponis
  2. Et non esse putas haec mea vota, volo:
  3. Si fortunatum fieri me credis et heres
  4. Vis scribi propter quinque Lucrina, vale.
  5. Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras
  6. Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil,
  7. Quod sciat infelix damnatae spongia virgae
  8. Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
  9. Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
  10. Sulphureusque color carnificesque pedes.
  11. Non Albana mihi sit comissatio tanti
  12. Nec Capitolinae pontificumque dapes;
  13. Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
  14. Et Vaticani perfida vappa cadi.
  15. Convivas alios cenarum quaere magister,
  16. Quos capiant mensae regna superba tuae:
  17. Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:
  18. Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.
  1. Crinitae Line paedagoge turbae,
  2. Rerum quem dominum vocat suarum
  3. Et credit cui+ Postumilla dives
  4. Gemmas, aurea, vina, concubinos:
  5. Sic te perpetua fide probatum
  6. Nulli non tua praeferat patrona:
  7. Succurras misero, precor, furori
  8. Et serves aliquando neglegenter
  9. Illos qui male cor meum perurunt,
  10. Quos et noctibus et diebus opto
  11. In nostro cupidus sinu videre,
  12. Formosos, niveos, pares, gemellos,
  13. Grandes, non pueros, sed uniones.
  1. Daphnonas, platanonas et ae+rios pityonas
  2. Et non unius balnea solus habes,
  3. Et tibi centenis stat porticus alta columnis,
  4. Calcatusque tuo sub pede lucet onyx,
  5. Pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit,
  6. Et pereuntis aquae fluctus ubique sonat;
  7. Atria longa patent. Sed nec cenantibus usquam
  8. Nec somno locus est. Quam bene non habitas!
  1. Tam saepe nostrum decipi Fabullinum,
  2. Miraris, Aule? semper homo bonus tiro est.
  1. Tempora Pieria solitus redimire corona,
  2. Nec minus attonitis vox celebrata reis,
  3. Hic situs est, hic ille tuus, Sempronia, Rufus,
  4. Cuius et ipse tui flagrat amore cinis.
  5. Dulcis in Elysio narraris fabula campo,
  6. Et stupet ad raptus Tyndaris ipsa tuos:
  7. Tu melior, quae deserto raptore redisti,
  8. Illa virum voluit nec repetita sequi.
  9. Ridet et Iliacos audit Menelaus amores:
  10. Absolvit Phrygium vestra rapina Parim.
  11. Accipient olim cum te loca laeta piorum,
  12. Non erit in Stygia notior umbra domo:
  13. Non aliena videt, sed amat Proserpina raptas:
  14. Iste tibi dominam conciliabit amor.
  1. Nummi cum tibi sint opesque tantae,
  2. Quantas civis habet, Paterne, rarus,
  3. Largiris nihil incubasque gazae,
  4. Ut magnus draco, quem canunt poetae
  5. Custodem Scythici fuisse luci.
  6. Sed causa, ut memoras et ipse iactas,
  7. Dirae filius est rapacitatis.
  8. Ecquid tu fatuos rudesque quaeris,
  9. Inludas quibus auferasque mentem?
  10. Huic semper vitio pater fuisti.
  1. Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus,
  2. Rem magnam praestas, Zoile, si bonus es.
  1. Gratis qui dare vos iubet, puellae,
  2. Insulsissimus inprobissimusque est.
  3. Gratis ne date, basiate gratis.