Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Haec lege tu, Caesar; forsan et illa leges.
  1. Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos,
  2. Ite sacra—iam non pulverulenta—via.
  3. Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae
  4. Nerva: licet toto nunc Helicone frui:
  5. Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas
  6. Iam redeunt; longi terga dedere metus.
  7. Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur:
  8. Dux tibi sit semper talis, et iste diu.
  1. Toto vertice quot gerit capillos,
  2. Annos si tot habet Ligeia, trima est.
  1. Terrarum dea gentiumque Roma,
  2. Cui par est nihil et nihil secundum,
  3. Traiani modo laeta cum futuros
  4. Tot per saecula conputaret annos,
  5. Et fortem iuvenemque Martiumque
  6. In tanto duce militem videret,
  7. Dixit praeside gloriosa tali:
  8. 'Parthorum proceres ducesque Serum,
  9. Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni,
  10. Possum ostendere Caesarem; venite.'
  1. Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos,
  2. Et placido fruitur pax peregrina iugo.
  3. Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:
  4. Misisti mores in loca nostra tuos.
  1. Habet Africanus miliens, tamen captat.
  2. Fortuna multis dat nimis, satis nulli.
  1. Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem:
  2. Nam quis ab Aonio largius amne bibit?
  3. Cuius Pipleo lyra clarior exit ab antro?
  4. Quem plus Pierio de grege Phoebus amat?
  5. Et si forte—sed hoc vix est sperare—vacabit,
  6. Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga,
  7. Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum
  8. Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
  1. Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;
  2. Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.
  1. Genus, Aucte, lucri divites habent iram:
  2. Odisse, quam donare, vilius constat.
  1. Parcius utaris, moneo, rapiente veredo,
  2. Prisce, nec in lepores tam violentus eas.
  3. Saepe satisfecit praedae venator, et acri
  4. Decidit excussus, nec rediturus, equo.
  5. Insidias et campus habet: nec fossa nec agger
  6. Nec sint saxa licet, fallere plana solent.
  7. Non deerit qui tanta tibi spectacula praestet,
  8. Invidia fati sed leviore cadat.
  9. Si te delectant animosa pericula, Tuscis
  10. —Tutior est virtus—insidiemur apris.
  11. Quid te frena iuvant temeraria? saepius illis,
  12. Prisce, datum est equitem rumpere, quam leporem.
  1. Quidquid Parrhasia nitebat aula,
  2. Donatum est oculis deisque nostris.
  3. Miratur Scythicas virentis auri
  4. Flammas Iuppiter, et stupet superbi
  5. Regis delicias gravesque lusus:
  6. Haec sunt pocula, quae decent Tonantem,
  7. Haec sunt, quae Phrygium decent ministrum.
  8. Omnes cum Iove nunc sumus beati;
  9. At nuper—pudet, a pudet fateri—
  10. Omnes cum Iove pauperes eramus.
  1. Addixti, Labiene, tres agellos;
  2. Emisti, Labiene, tres cinaedos:
  3. Pedicas, Labiene, tres agellos.
  1. Quare tam multis a te, Laetine, diebus
  2. Non abeat febris, quaeris et usque gemis.
  3. Gestatur tecum pariter pariterque lavatur;
  4. Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
  5. Ebria Setino fit saepe et saepe Falerno,
  6. Nec nisi per niveam Caecuba potat aquam;
  7. Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo,
  8. Dormit et in pluma purpureoque toro.
  9. Cum recubet pulchre, cum tam bene vivat apud te,
  10. Ad Damam potius vis tua febris eat?
  1. Dum tu forsitan inquietus erras
  2. Clamosa, Iuvenalis, in Subura,
  3. Aut collem dominae teris Dianae;
  4. Dum per limina te potentiorum
  5. Sudatrix toga ventilat vagumque
  6. Maior Caelius et minor fatigant:
  7. Me multos repetita post Decembres
  8. Accepit mea rusticumque fecit
  9. Auro Bilbilis et superba ferro.
  10. Hic pigri colimus labore dulci
  11. Boterdum Plateamque—Celtiberis
  12. Haec sunt nomina crassiora terris—:
  13. Ingenti fruor inproboque somno,
  14. Quem nec tertia saepe rumpit hora,
  15. Et totum mihi nunc repono, quidquid
  16. Ter denos vigilaveram per annos.
  17. Ignota est toga, sed datur petenti
  18. Rupta proxima vestis a cathedra.
  19. Surgentem focus excipit superba
  20. Vicini strue cultus iliceti,
  21. Multa vilica quem coronat olla.
  22. Venator sequitur, sed ille quem tu
  23. Secreta cupias habere silva;
  24. Dispensat pueris rogatque longos
  25. Levis ponere vilicus capillos.
  26. Sic me vivere, sic iuvat perire.
  1. In thermis sumit lactucas, ova, lacertum,
  2. Et cenare domi se negat Aemilius.
  1. Quare non habeat, Fabulle, quaeris
  2. Uxorem Themison? habet sororem.
  1. Municipem rigidi quis te, Marcella, Salonis
  2. Et genitam nostris quis putet esse locis?
  3. Tam rarum, tam dulce sapis. Palatia dicent,
  4. Audierint si te vel semel, esse suam;
  5. Nulla nec in media certabit nata Subura
  6. Nec Capitolini collis alumna tibi;
  7. Nec cito ridebit peregrini gloria partus,
  8. Romanam deceat quam magis esse nurum.
  9. Tu desiderium dominae mihi mitius urbis
  10. Esse iubes: Romam tu mihi sola facis.
  1. Quam sit lusca Philaenis indecenter,
  2. Vis dicam breviter tibi, Fabulle?
  3. Esset caeca decentior Philaenis.
  1. Dentibus atque comis—nec te pudet—uteris emptis.