Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quid facies oculo, Laelia? non emitur.
- O iucunda, covinne, solitudo,
- Carruca magis essedoque gratum
- Facundi mihi munus Aeliani!
- Hic mecum licet, hic, Iuvate, quidquid
- In buccam tibi venerit, loquaris:
- Non rector Libyci niger caballi,
- Succinctus neque cursor antecedit;
- Nusquam est mulio: mannuli tacebunt.
- O si conscius esset hic Avitus,
- Aurem non ego tertiam timerem.
- Totus quam bene sic dies abiret!
- Cum rogo te nummos sine pignore, 'non habeo' inquis;
- Idem, si pro me spondet agellus, habes:
- Quod mihi non credis veteri, Telesine, sodali,
- Credis coliculis arboribusque meis.
- Ecce, reum Carus te detulit: adsit agellus.
- Exilii comitem quaeris: agellus eat.
- A latronibus esse te fututam
- Dicis, Saenia: sed negant latrones.
- Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces:
- Et quereris quod non, Cinna, bibamus idem?
- Hermogenes tantus mapparum, %26%27%27, fur est,
- Quantus nummorum vix, puto, Massa fuit;
- Tu licet observes dextram teneasque sinistram,
- Inveniet, mappam qua ratione trahat:
- Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem,
- Casuras alte sic rapit Iris aquas.
- Nuper cum Myrino peteretur missio laeso,
- Subduxit mappas quattuor Hermogenes;
- Cretatam praetor cum vellet mittere mappam,
- Praetori mappam surpuit Hermogenes.
- Attulerat mappam nemo, dum furta timentur:
- Mantele a mensa surpuit Hermogenes.
- Hoc quoque si deerit, medios discingere lectos
- Mensarumque pedes non timet Hermogenes.
- Quamvis non modico caleant spectacula sole,
- Vela reducuntur, cum venit Hermogenes.
- Festinant trepidi substringere carbasa nautae,
- Ad portum quotiens paruit Hermogenes.
- Linigeri fugiunt calvi sistrataque turba,
- Inter adorantes cum stetit Hermogenes.
- Ad cenam Hermogenes mappam non attulit unquam,
- A cena semper rettulit Hermogenes.
- Sexagena teras cum limina mane senator,
- Esse tibi videor desidiosus eques,
- Quod non a prima discurram luce per urbem
- Et referam lassus basia mille domum.
- Sed tu, purpureis ut des nova nomina fastis
- Aut Nomadum gentes Cappadocumve petas:
- At mihi, quem cogis medios abrumpere somnos
- Et matutinum ferre patique lutum,
- Quid petitur? Rupta cum pes vagus exit aluta
- Et subitus crassae decidit imber aquae
- Nec venit ablatis clamatus verna lacernis,
- Accedit gelidam servus ad auriculam
- Et 'Rogat ut secum cenes Laetorius' inquit.
- Viginti nummis? non ego: malo famem,
- Quam sit cena mihi, tibi sit provincia merces,
- Et faciamus idem nec mereamur idem.
- Siccus, sobrius est Aper; quid ad me?
- Servum sic ego laudo, non amicum.
- Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini
- Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae,
- Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto,
- Quodque viret Iani mense nec alget holus,
- Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis,
- Quaeque gerit similes candida turris aves,
- Munera sunt dominae: post septima lustra reverso
- Has Marcella domos parvaque regna dedit.
- Si mihi Nausicaa patrios concederet hortos,
- Alcinoo possem dicere 'Malo meos.'
- O Iuliarum dedecus Kalendarum,
- Vidi, Vacerra, sarcinas tuas, vidi;
- Quas non retentas pensione pro bima
- Portabat uxor rufa crinibus septem
- Et cum sorore cana mater ingenti.
- Furias putavi nocte Ditis emersas.
- Has tu priores frigore et fame siccus
- Et non recenti pallidus magis buxo
- Irus tuorum temporum sequebaris.
- Migrare clivom crederes Aricinum.
- Ibat tripes grabatus et bipes mensa,
- Et cum lucerna corneoque cratere
- Matella curto rupta latere meiebat;
- Foco virenti suberat amphorae cervix;
- Fuisse gerres aut inutiles maenas
- Odor inpudicus urcei fatebatur,
- Qualis marinae vix sit aura piscinae.
- Nec quadra deerat casei Tolosatis,
- Quadrima nigri nec corona pulei
- Calvaeque restes alioque cepisque,
- Nec plena turpi matris olla resina,
- Summemmianae qua pilantur uxores
- Quid quaeris aedes vilicesque derides,
- Habitare gratis, o Vacerra, cum possis?
- Haec sarcinarum pompa convenit ponti.
- Ut pueros emeret Labienus vendidit hortos.
- Nil nisi ficetum nunc Labienus habet.
- Triginta mihi quattuorque messes
- Tecum, si memini, fuere, Iuli.
- Quarum dulcia mixta sunt amaris,
- Sed iucunda tamen fuere plura;
- Et si calculus omnis huc et illuc
- Diversus bicolorque digeratur,
- Vincet candida turba nigriorem.
- Si vitare velis acerba quaedam
- Et tristis animi cavere morsus,
- Nulli te facias nimis sodalem:
- Gaudebis minus et minus dolebis.
- Tamquam simpliciter mecum, Callistrate, vivas,
- Dicere percisum te mihi saepe soles.
- Non es tam simplex, quam vis, Callistrate, credi.
- Nam quisquis narrat talia, plura tacet.
- Libras quattuor aut duas amico
- Algentemque togam brevemque laenam,
- Interdum aureolos manu crepantis,
- Possint ducere qui duas Kalendas,