Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Haec sunt pocula, quae decent Tonantem,
  2. Haec sunt, quae Phrygium decent ministrum.
  3. Omnes cum Iove nunc sumus beati;
  4. At nuper—pudet, a pudet fateri—
  5. Omnes cum Iove pauperes eramus.
  1. Addixti, Labiene, tres agellos;
  2. Emisti, Labiene, tres cinaedos:
  3. Pedicas, Labiene, tres agellos.
  1. Quare tam multis a te, Laetine, diebus
  2. Non abeat febris, quaeris et usque gemis.
  3. Gestatur tecum pariter pariterque lavatur;
  4. Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
  5. Ebria Setino fit saepe et saepe Falerno,
  6. Nec nisi per niveam Caecuba potat aquam;
  7. Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo,
  8. Dormit et in pluma purpureoque toro.
  9. Cum recubet pulchre, cum tam bene vivat apud te,
  10. Ad Damam potius vis tua febris eat?
  1. Dum tu forsitan inquietus erras
  2. Clamosa, Iuvenalis, in Subura,
  3. Aut collem dominae teris Dianae;
  4. Dum per limina te potentiorum
  5. Sudatrix toga ventilat vagumque
  6. Maior Caelius et minor fatigant:
  7. Me multos repetita post Decembres
  8. Accepit mea rusticumque fecit
  9. Auro Bilbilis et superba ferro.
  10. Hic pigri colimus labore dulci
  11. Boterdum Plateamque—Celtiberis
  12. Haec sunt nomina crassiora terris—:
  13. Ingenti fruor inproboque somno,
  14. Quem nec tertia saepe rumpit hora,
  15. Et totum mihi nunc repono, quidquid
  16. Ter denos vigilaveram per annos.
  17. Ignota est toga, sed datur petenti
  18. Rupta proxima vestis a cathedra.
  19. Surgentem focus excipit superba
  20. Vicini strue cultus iliceti,
  21. Multa vilica quem coronat olla.
  22. Venator sequitur, sed ille quem tu