Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Adsidue tussis, Parthenopaee, tibi,
- Mella dari nucleosque iubet dulcesque placentas
- Et quidquid pueros non sinit esse truces.
- At tu non cessas totis tussire diebus.
- Non est haec tussis, Parthenopaee, gula est.
- Dives eras quondam: sed tunc pedico fuisti,
- Et tibi nulla diu femina nota fuit.
- Nunc sectaris anus. O quantum cogit egestas!
- Illa fututorem te, Charideme, facit.
- Multis iam, Lupe, posse se diebus
- Pedicare negat Charisianus.
- Causam cum modo quaererent sodales,
- Ventrem dixit habere se solutum.
- Intactas quare mittis mihi, Polla, coronas?
- A te vexatas malo tenere rosas.
- Carmina nulla probas molli quae limite currunt,
- Sed quae per salebras altaque saxa cadunt,
- Et tibi Maeonio res carmine maior habetur
- 'Lucili columella hic situ Metrophanes;'
- Attonitusque legis 'terrai+ frugiferai+,'
- Accius et quidquid Pacuviusque vomunt.
- Vis imiter veteres, Chrestille, tuosque poetas?
- Dispeream, ni scis, mentula quid sapiat.
- Aeolidos Canace iacet hoc tumulata sepulchro,
- Ultima cui parvae septima venit hiems.
- A scelus, a facinus! properas qui flere, viator,
- Non licet hic vitae de brevitate queri:
- Tristius est leto leti genus: horrida vultus
- Abstulit et tenero sedit in ore lues,
- Ipsaque crudeles ederunt oscula morbi,
- Nec data sunt nigris tota labella rogis.
- Si tam praecipiti fuerant ventura volatu,
- Debuerant alia fata venire via.
- Sed mors vocis iter properavit cludere blandae,
- Ne posset duras flectere lingua deas.
- Mentitur qui te vitiosum, Zoile, dicit.
- Non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium.
- Pierios vatis Theodori flamma penates
- Abstulit. Hoc Musis et tibi, Phoebe, placet?
- O scelus, o magnum facinus crimenque deorum,
- Non arsit pariter quod domus et dominus!
- Quod nimium lives nostris et ubique libellis
- Detrahis, ignosco: verpe poeta, sapis.
- Hoc quoque non curo, quod cum mea carmina carpas,
- Conpilas: et sic, verpe poeta, sapis.
- Illud me cruciat, Solymis quod natus in ipsis
- Pedicas puerum, verpe poeta, meum.
- Ecce negas iurasque mihi per templa Tonantis.
- Non credo: iura, verpe, per Anchialum.
- Incideris quotiens in basia fellatorum,
- In solium puta te mergere, Flacce, caput.
- Marcia, non Rhenus, salit hic, Germane: quid obstas
- Et puerum prohibes divitis imbre lacus?
- Barbare, non debet, submoto cive, ministro
- Captivam victrix unda levare sitim.
- Una nocte quater possum: sed quattuor annis
- Si possum, peream, te Telesilla semel.
- Effugere non est, Flacce, basiatores.
- Instant, morantur, persecuntur, occurrunt,
- Et hinc et illinc, usquequaque, quacumque.
- Non ulcus acre pusulaeve lucentes,
- Nec triste mentum sordidique lichenes,
- Nec labra pingui delibuta cerato,
- Nec congelati gutta proderit nasi.
- Et aestuantem basiant et algentem,
- Et nuptiale basium reservantem.
- Non te cucullis adseret caput tectum,
- Lectica nec te tuta pelle veloque,
- Nec vindicabit sella saepius clusa:
- Rimas per omnis basiator intrabit.
- Non consulatus ipse, non tribunatus
- Senive fasces, nec superba clamosi
- Lictoris abiget virga basiatorem:
- Sedeas in alto tu licet tribunali
- Et e curuli iura gentibus reddas,
- Ascendet illa basiator atque illa.
- Febricitantem basiabit et flentem,
- Dabit oscitanti basium natantique,
- Dabit et cacanti. Remedium mali solum est,
- Facias amicum basiare quem nolis.
- De cathedra quotiens surgis—iam saepe notavi—
- Pedicant miserae, Lesbia, te tunicae.
- Quas cum conata es dextra, conata sinistra
- Vellere, cum lacrimis eximis et gemitu:
- Sic constringuntur gemina Symplegade culi
- Et nimias intrant cyaneasque natis.
- Emendare cupis vitium deforme? docebo:
- Lesbia, nec surgas censeo, nec sedeas.
- Habere amicam nolo, Flacce, subtilem,
- Cuius lacertos anuli mei cingant,
- Quae clune nudo radat et genu pungat,
- Cui serra lumbis, cuspis eminet culo.
- Sed idem amicam nolo mille librarum.
- Carnarius sum, pinguiarius non sum.
- Thaida tam tenuem potuisti, Flacce, videre?
- Tu, puto, quod non est, Flacce, videre potes.
- Non est mentitus, qui te mihi dixit habere
- Formosam carnem, Lydia, non faciem.
- Est ita, si taceas et si tam muta recumbas,
- Quam silet in cera vultus et in tabula.
- Sed quotiens loqueris, carnem quoque, Lydia, perdis,
- Et sua plus nulli, quam tibi, lingua nocet.
- Audiat aedilis ne te videatque caveto:
- Portentum est, quotiens coepit imago loqui.
- Tanta tibi est animi probitas orisque, Safroni,
- Ut mirer fieri te potuisse patrem.
- Uxor, vade foras, aut moribus utere nostris:
- Non sum ego nec Curius nec Numa nec Tatius.
- Me iucunda iuvant tractae per pocula noctes:
- Tu properas pota surgere tristis aqua.
- Tu tenebris gaudes: me ludere teste lucerna
- Et iuvat admissa rumpere luce latus.
- Fascia te tunicaeque obscuraque pallia celant:
- At mihi nulla satis nuda puella iacet.
- Basia me capiunt blandas imitata columbas:
- Tu mihi das, aviae qualia mane soles.
- Nec motu dignaris opus nec voce iuvare
- Nec digitis, tamquam tura merumque pares:
- Masturbabantur Phrygii post ostia servi,
- Hectoreo quotiens sederat uxor equo,
- Et quamvis Ithaco stertente pudica solebat
- Illic Penelope semper habere manum.
- Pedicare negas: dabat hoc Cornelia Graccho,
- Iulia Pompeio, Porcia, Brute, tibi;
- Dulcia Dardanio nondum miscente ministro
- Pocula Iuno fuit pro Ganymede Iovi.
- Si te delectat gravitas, Lucretia toto
- Sis licet usque die: Lai+da nocte volo.
- Mittebas libram, quadrantem, Garrice, mittis.
- Saltem semissem, Garrice, solve mihi.
- Vibi Maxime, si vacas havere,
- Hoc tantum lege: namque et occupatus
- Et non es nimium laboriosus.
- Transis hos quoque quattuor? sapisti.
- Explicitum nobis usque ad sua cornua librum
- Et quasi perlectum, Septiciane, refers.
- Omnia legisti. Credo, scio, gaudeo, verum est.
- Perlegi libros sic ego quinque tuos.
- Quamvis tam longo possis satur esse libello,
- Lector, adhuc a me disticha pauca petis.
- Sed Lupus usuram puerique diaria poscunt.
- Lector, solve. Taces dissimulasque? Vale.
- Valerius Martialis Prisco suo S.
- Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni
- desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque
- urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut
- molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum
- in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperan-
- ter studemus, et sine solacio et sine excusatione se-
- cessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum
- et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram,
- quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid
- est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor:
- illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge-
- nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere
- se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa,
- quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
- Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco
- livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
- adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
- machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
- a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
- tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
- gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
- peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-
- cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-
- ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud
- te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non
- graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris
- iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non
- Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
- Retia dum cessant latratoresque Molossi
- Et non invento silva quiescit apro,
- Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.
- Hora nec aestiva est nec tibi tota perit.
- Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas,
- Ibis, io, Romam nunc peregrine liber
- Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,
- Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
- Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,
- Cuius habet fratres tot domus alta Remi.
- Iure tuo veneranda novi pete limina templi,
- Reddita Pierio sunt ubi tecta choro.
- Vel si malueris, prima gradiere Subura;
- Atria sunt illic consulis alta mei:
- Laurigeros habitat facundus Stella penatis,
- Clarus Hyanteae Stella sititor aquae;
- Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit,
- Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
- Ille dabit populo patribusque equitique legendum,
- Nec nimium siccis perleget ipse genis.
- Quid titulum poscis? versus duo tresve legantur,
- Clamabunt omnes te, liber, esse meum.
- Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni
- Maecenas, atavis regibus ortus eques,
- Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti,
- Fama fuisse loquax chartaque dicet anus
- Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;
- Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.
- Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum,
- Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.
- Largiri, praestare, breves extendere census,
- Et dare quae faciles vix tribuere dei,
- Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro
- Temporibusque malis ausus es esse bonus.
- Longior undecimi nobis decimique libelli
- Artatus labor est et breve rasit opus.
- Plura legant vacui, quibus otia tuta dedisti:
- Haec lege tu, Caesar; forsan et illa leges.
- Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos,
- Ite sacra—iam non pulverulenta—via.
- Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae
- Nerva: licet toto nunc Helicone frui:
- Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas
- Iam redeunt; longi terga dedere metus.
- Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur:
- Dux tibi sit semper talis, et iste diu.
- Toto vertice quot gerit capillos,
- Annos si tot habet Ligeia, trima est.
- Terrarum dea gentiumque Roma,
- Cui par est nihil et nihil secundum,
- Traiani modo laeta cum futuros
- Tot per saecula conputaret annos,
- Et fortem iuvenemque Martiumque
- In tanto duce militem videret,
- Dixit praeside gloriosa tali:
- 'Parthorum proceres ducesque Serum,
- Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni,
- Possum ostendere Caesarem; venite.'
- Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos,
- Et placido fruitur pax peregrina iugo.
- Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:
- Misisti mores in loca nostra tuos.
- Habet Africanus miliens, tamen captat.
- Fortuna multis dat nimis, satis nulli.
- Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem:
- Nam quis ab Aonio largius amne bibit?
- Cuius Pipleo lyra clarior exit ab antro?
- Quem plus Pierio de grege Phoebus amat?
- Et si forte—sed hoc vix est sperare—vacabit,
- Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga,
- Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum
- Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
- Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;
- Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.
- Genus, Aucte, lucri divites habent iram: