Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Antiochi ferrum est et scelerata manus.
- Unus de cunctis animalibus hircus habet cor:
- Barbatus vivit, ne ferat Antiochum.
- Sidere percussa est subito tibi, Zoile, lingua,
- Dum lingis. Certe, Zoile, nunc futues.
- Leniat ut fauces medicus, quas aspera vexat
- Adsidue tussis, Parthenopaee, tibi,
- Mella dari nucleosque iubet dulcesque placentas
- Et quidquid pueros non sinit esse truces.
- At tu non cessas totis tussire diebus.
- Non est haec tussis, Parthenopaee, gula est.
- Dives eras quondam: sed tunc pedico fuisti,
- Et tibi nulla diu femina nota fuit.
- Nunc sectaris anus. O quantum cogit egestas!
- Illa fututorem te, Charideme, facit.
- Multis iam, Lupe, posse se diebus
- Pedicare negat Charisianus.
- Causam cum modo quaererent sodales,
- Ventrem dixit habere se solutum.
- Intactas quare mittis mihi, Polla, coronas?
- A te vexatas malo tenere rosas.
- Carmina nulla probas molli quae limite currunt,
- Sed quae per salebras altaque saxa cadunt,
- Et tibi Maeonio res carmine maior habetur
- 'Lucili columella hic situ Metrophanes;'
- Attonitusque legis 'terrai+ frugiferai+,'
- Accius et quidquid Pacuviusque vomunt.
- Vis imiter veteres, Chrestille, tuosque poetas?
- Dispeream, ni scis, mentula quid sapiat.
- Aeolidos Canace iacet hoc tumulata sepulchro,
- Ultima cui parvae septima venit hiems.
- A scelus, a facinus! properas qui flere, viator,
- Non licet hic vitae de brevitate queri:
- Tristius est leto leti genus: horrida vultus
- Abstulit et tenero sedit in ore lues,
- Ipsaque crudeles ederunt oscula morbi,
- Nec data sunt nigris tota labella rogis.
- Si tam praecipiti fuerant ventura volatu,
- Debuerant alia fata venire via.
- Sed mors vocis iter properavit cludere blandae,
- Ne posset duras flectere lingua deas.
- Mentitur qui te vitiosum, Zoile, dicit.
- Non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium.
- Pierios vatis Theodori flamma penates
- Abstulit. Hoc Musis et tibi, Phoebe, placet?
- O scelus, o magnum facinus crimenque deorum,
- Non arsit pariter quod domus et dominus!
- Quod nimium lives nostris et ubique libellis
- Detrahis, ignosco: verpe poeta, sapis.
- Hoc quoque non curo, quod cum mea carmina carpas,
- Conpilas: et sic, verpe poeta, sapis.
- Illud me cruciat, Solymis quod natus in ipsis
- Pedicas puerum, verpe poeta, meum.
- Ecce negas iurasque mihi per templa Tonantis.
- Non credo: iura, verpe, per Anchialum.
- Incideris quotiens in basia fellatorum,
- In solium puta te mergere, Flacce, caput.
- Marcia, non Rhenus, salit hic, Germane: quid obstas
- Et puerum prohibes divitis imbre lacus?
- Barbare, non debet, submoto cive, ministro
- Captivam victrix unda levare sitim.
- Una nocte quater possum: sed quattuor annis
- Si possum, peream, te Telesilla semel.
- Effugere non est, Flacce, basiatores.
- Instant, morantur, persecuntur, occurrunt,
- Et hinc et illinc, usquequaque, quacumque.
- Non ulcus acre pusulaeve lucentes,
- Nec triste mentum sordidique lichenes,
- Nec labra pingui delibuta cerato,
- Nec congelati gutta proderit nasi.
- Et aestuantem basiant et algentem,
- Et nuptiale basium reservantem.
- Non te cucullis adseret caput tectum,
- Lectica nec te tuta pelle veloque,
- Nec vindicabit sella saepius clusa:
- Rimas per omnis basiator intrabit.
- Non consulatus ipse, non tribunatus
- Senive fasces, nec superba clamosi
- Lictoris abiget virga basiatorem:
- Sedeas in alto tu licet tribunali
- Et e curuli iura gentibus reddas,
- Ascendet illa basiator atque illa.
- Febricitantem basiabit et flentem,
- Dabit oscitanti basium natantique,
- Dabit et cacanti. Remedium mali solum est,
- Facias amicum basiare quem nolis.
- De cathedra quotiens surgis—iam saepe notavi—
- Pedicant miserae, Lesbia, te tunicae.
- Quas cum conata es dextra, conata sinistra
- Vellere, cum lacrimis eximis et gemitu:
- Sic constringuntur gemina Symplegade culi
- Et nimias intrant cyaneasque natis.
- Emendare cupis vitium deforme? docebo:
- Lesbia, nec surgas censeo, nec sedeas.
- Habere amicam nolo, Flacce, subtilem,
- Cuius lacertos anuli mei cingant,
- Quae clune nudo radat et genu pungat,
- Cui serra lumbis, cuspis eminet culo.
- Sed idem amicam nolo mille librarum.
- Carnarius sum, pinguiarius non sum.
- Thaida tam tenuem potuisti, Flacce, videre?
- Tu, puto, quod non est, Flacce, videre potes.