Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Fulmineo spumantis apri sum dente perempta,
- Quantus erat, Calydon, aut, Erymanthe, tuus.
- Nec queror infernas quamvis cito rapta sub umbras:
- Non potui fato nobiliore mori.
- Vendere, Tucca, potes centenis milibus emptos?
- Plorantis dominos vendere, Tucca, potes?
- Nec te blanditiae, nec verba rudesve querellae,
- Nec te dente tuo saucia colla movent?
- A facinus! tunica patet inguen utrimque levata,
- Inspiciturque tua mentula facta manu.
- Si te delectat numerata pecunia, vende
- Argentum, mensas, murrina, rura, domum;
- Vende senes servos, ignoscent, vende paternos:
- Ne pueros vendas, omnia vende, miser.
- Luxuria est emere hos—quis enim dubitatve negatve?—,
- Sed multo maior vendere luxuria est.
- Hystericam vetulo se dixerat esse marito
- Et queritur futui Leda necesse sibi;
- Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem
- Seque refert potius proposuisse mori.
- Vir rogat, ut vivat virides nec deserat annos,
- Et fieri, quod iam non facit ipse, sinit.
- Protinus accedunt medici medicaeque recedunt,
- Tollunturque pedes. O medicina gravis!
- Drauci Natta sui vocat pipinnam,
- Collatus cui+ Gallus est Priapus.
- Venturum iuras semper mihi, Lygde, roganti
- Constituisque horam constituisque locum.
- Cum frustra iacui longa prurigine tentus,
- Succurrit pro te saepe sinistra mihi.
- Quid precer, o fallax, meritis et moribus istis?
- Umbellam luscae, Lygde, feras dominae.
- Curandum penem commisit Baccara Raetus
- Rivali medico. Baccara Gallus erit.
- Theca tectus ahenea lavatur
- Tecum, Caelia, servus; ut quid, oro,
- Non sit cum citharoedus aut choraules?
- Non vis, ut puto, mentulam videre.
- Quare cum populo lavaris ergo?
- Omnes an tibi nos sumus spadones?
- Ergo, ne videaris invidere,
- Servo, Caelia, fibulam remitte.
- Solvere, Paete, decem tibi me sestertia cogis,
- Perdiderit quoniam Bucco ducenta tibi.
- Ne noceant, oro, mihi non mea crimina: tu qui
- Bis centena potes perdere, perde decem.
- In omnibus Vacerra quod conclavibus
- Consumit horas et die toto sedet,
- Cenaturit Vacerra, non cacaturit.
- Utere femineis conplexibus, utere, Victor,
- Ignotumque sibi mentula discat opus.
- Flammea texuntur sponsae, iam virgo paratur,
- Tondebit pueros iam nova nupta tuos.
- Pedicare semel cupido dabit illa marito,
- Dum metuit teli vulnera prima novi:
- Saepius hoc fieri nutrix materque vetabunt
- Et dicent 'Uxor, non puer, ista tibi est.'
- Heu quantos aestus, quantos patiere labores,
- Si fuerit cunnus res peregrina tibi!
- Ergo Suburanae tironem trade magistrae.
- Illa virum faciet; non bene virgo docet.
- Ad primum decuma lapidem quod venimus hora,
- Arguimur lentae crimine pigritiae.
- Non est ista viae, non est mea, sed tua culpa est,
- Misisti mulas qui mihi, Paete, tuas.
- Litus beatae Veneris aureum Baias,
- Baias superbae blanda dona Naturae,
- Ut mille laudem, Flacce, versibus Baias,
- Laudabo digne non satis tamen Baias.
- Sed Martialem malo, Flacce, quam Baias.
- Optare utrumque pariter, inprobi votum est.
- Quod si deorum munere hoc tibi detur,
- Quid gaudiorum est Martialis et Baiae!
- Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglen,
- Et iacet in medio sicca puella toro.
- Viribus hic, operi non est hic utilis annis:
- Ergo sine effectu prurit utrique labor.
- Supplex illa rogat pro se miserisque duobus,
- Hunc iuvenem facias, hunc, Cytherea, virum.
- A Sinuessanis conviva Philostratus undis
- Conductum repetens nocte iubente larem
- Paene imitatus obi=t saevis Elpenora fatis,
- Praeceps per longos dum ruit usque gradus.
- Non esset, Nymphae, tam magna pericula passus,
- Si potius vestras ille bibisset aquas.
- Nemo habitat gratis nisi dives et orbus apud te.
- Nemo domum pluris, Sosibiane, locat.
- Qui nondum Stygias descendere quaerit ad umbras,
- Tonsorem fugiat, si sapit, Antiochum.
- Alba minus saevis lacerantur bracchia cultris,
- Cum furit ad Phrygios enthea turba modos;
- Mitior inplicitas Alcon secat enterocelas
- Fractaque fabrili dedolat ossa manu.
- Tondeat hic inopes Cynicos et Stoica menta
- Collaque pulverea nudet equina iuba.
- Hic miserum Scythica sub rupe Promethea radat,
- Carnificem duro pectore poscet avem;
- Ad matrem fugiet Pentheus, ad Maenadas Orpheus,
- Antiochi tantum barbara tela sonent.
- Haec quaecumque meo numeratis stigmata mento,
- In vetuli pyctae qualia fronte sedent,
- Non iracundis fecit gravis unguibus uxor: