Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. De Palatinis dominae quod Serica prelis,
  2. Sucina virginea quod regelata manu;
  3. Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni,
  4. Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
  5. Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,
  6. Quod modo divitibus lapsa corona comis:
  7. Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce:
  8. Hoc fragrant pueri basia mane mei.
  9. Scire cupis nomen? si propter basia, dicam.
  10. Iurasti: nimium scire, Sabine, cupis.
  1. Clarus fronde Iovis, Romani fama coturni,