Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Haerebit dominae vir comes ipse suae,
  2. Ibit et ad fratrem tecum matremque patremque.
  3. Quas igitur fraudes ingeniosa paras?
  4. Diceret hystericam se forsitan altera moecha
  5. In Sinuessano velle sedere lacu.
  6. Quanto tu melius, quotiens placet ire fututum,
  7. Quae verum mavis dicere, Paula, viro!
  1. Lassa quod hesterni spirant opobalsama dracti,
  2. Ultima quod curvo quae cadit aura croco;
  3. Poma quod hiberna maturescentia capsa,
  4. Arbore quod verna luxuriosus ager;