Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Magna rogas—puta me velle negare: licet?—
  2. Et nisi iuratus dixi 'dabo', subtrahis illas,
  3. Permittunt in me quae tibi multa, natis.
  4. Quid si me tonsor, cum stricta novacula supra est,
  5. Tunc libertatem divitiasque roget?
  6. Promittam; neque enim rogat illo tempore tonsor,
  7. Latro rogat; res est imperiosa timor:
  8. Sed fuerit curva cum tuta novacula theca,
  9. Frangam tonsori crura manusque simul.
  10. At tibi nil faciam, sed lota mentula lana
  11. Λαικάζειν cupidae dicet avaritiae.
  1. Senos Charinus omnibus digitis gerit,
  2. Nec nocte ponit anulos,
  3. Nec cum lavatur. Causa quae sit, quaeritis?
  4. Dactyliothecam non habet.
  1. Sit Phlogis an Chione Veneri magis apta, requiris?
  2. Pulchrior est Chione; sed Phlogis ulcus habet,
  3. Ulcus habet Priami quod tendere possit alutam
  4. Quodque senem Pelian non sinat esse senem,
  5. Ulcus habet quod habere suam vult quisque puellam,
  6. Quod sanare Criton, non quod Hygia potest:
  7. At Chione non sentit opus nec vocibus ullis
  8. Adiuvat, absentem marmoreamve putes.
  9. Exorare, dei, si vos tam magna liceret
  10. Et bona velletis tam pretiosa dare,
  11. Hoc quod habet Chione corpus faceretis haberet
  12. Ut Phlogis, et Chione quod Phlogis ulcus habet.
  1. Lingua maritus, moechus ore Nanneius,
  2. Summemmianis inquinatior buccis;
  3. Quem cum fenestra vidit a Suburana
  4. Obscena nudum Leda, fornicem cludit
  5. Mediumque mavult basiare, quam summum;
  6. Modo qui per omnes viscerum tubos ibat
  7. Et voce certa consciaque dicebat,
  8. Puer an puella matris esset in ventre:
  9. —Gaudete cunni; vestra namque res acta est—
  10. Arrigere linguam non potest fututricem.
  11. Nam dum tumenti mersus haeret in volva
  12. Et vagientes intus audit infantes,
  13. Partem gulosam solvit indecens morbus.
  14. Nec purus esse nunc potest nec inpurus.
  1. Lesbia se iurat gratis numquam esse fututam.
  2. Verum est. Cum futui vult, numerare solet.
  1. Spectas nos, Philomuse, cum lavamur,
  2. Et quare mihi tam mutuniati
  3. Sint leves pueri, subinde quaeris.
  4. Dicam simpliciter tibi roganti:
  5. Pedicant, Philomuse, curiosos.
  1. Nescio tam multis quid scribas, Fauste, puellis:
  2. Hoc scio, quod scribit nulla puella tibi.
  1. Sescenti cenant a te, Iustine, vocati
  2. Lucis ad officium quae tibi prima fuit.
  3. Inter quos, memini, non ultimus esse solebam;
  4. Nec locus hic nobis invidiosus erat.
  5. Postera sed festae reddis sollemnia mensae:
  6. Sescentis hodie, cras mihi natus eris.
  1. Et delator es et calumniator,
  2. Et fraudator es et negotiator,
  3. Et fellator es et lanista. Miror
  4. Quare non habeas, Vacerra, nummos.
  1. Nil mihi das vivus; dicis post fata daturum.
  2. Si non es stultus, scis, Maro, quid cupiam.
  1. Parva rogas magnos; sed non dant haec quoque magni.
  2. Ut pudeat levius te, Matho, magna roga.
  1. Amphitheatrales inter nutrita magistros
  2. Venatrix, silvis aspera, blanda domi,
  3. Lydia dicebar, domino fidissima Dextro,
  4. Qui non Erigones mallet habere canem,
  5. Nec qui Dictaea Cephalum de gente secutus
  6. Luciferae pariter venit ad astra deae.