Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Silius optatae succurrere censuit umbrae,
- Silius et vatem, non minor ipse, colit.
- Tanta est quae Titio columna pendet,
- Quantam Lampsaciae colunt puellae.
- Hic nullo comitante nec molesto
- Thermis grandibus et suis lavatur.
- Anguste Titius tamen lavatur.
- Cenabis belle, Iuli Cerialis, apud me;
- Condicio est melior si tibi nulla, veni.
- Octavam poteris servare; lavabimur una:
- Scis, quam sint Stephani balnea iuncta mihi.
- Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo
- Utilis, et porris fila resecta suis,
- Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto,
- Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
- Altera non deerunt tenui versata favilla,
- Et Velabrensi massa coacta foco,
- Et quae Picenum senserunt frigus olivae.
- Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis?
- Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen
- Et chortis saturas atque paludis aves,
- Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
- Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
- Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas,
- Rura vel aeterno proxima Vergilio.
- Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
- Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
- Quale decus formae! Romanam credere matres
- Italides possunt, Atthides esse suam.
- Di bene, quod sancto peperit fecunda marito,
- Quod sperat generos quodque puella nurus.
- Sic placeat superis, ut coniuge gaudeat uno
- Et semper natis gaudeat illa tribus.
- Unguenta et casias et olentem funera murram
- Turaque de medio semicremata rogo
- Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto,
- Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.
- A pedibus didicere manus peccare protervae.
- Non miror furem, qui fugitivus eras.
- Hortatur fieri quod te Lupus, Urbice, patrem,
- Ne credas; nihil est, quod minus ille velit.
- Ars est captandi quod nolis velle videri;
- Ne facias optat, quod rogat ut facias.
- Dicat praegnantem tua se Cosconia tantum:
- Pallidior fiet iam pariente Lupus.
- At tu consilio videaris ut usus amici,
- Sic morere, ut factum te putet esse patrem.
- Quod nimium mortem, Chaeremon Stoice, laudas,
- Vis animum mirer suspiciamque tuum?
- Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa,
- Et tristis nullo qui tepet igne focus,
- Et teges et cimex et nudi sponda grabati,
- Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
- O quam magnus homo es, qui faece rubentis aceti
- Et stipula et nigro pane carere potes!
- Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis
- Constringatque tuos purpura pexa toros,
- Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet
- Convivas roseo torserat ore puer:
- O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos
- Et nihil ex ulla perdere luce voles!
- Rebus in angustis facile est contemnere vitam:
- Fortiter ille facit, qui miser esse potest.
- Miraris, docto quod carmina mitto Severo,
- Ad cenam cum te, docte Severe, vocem?
- Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit;
- Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus.
- Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,
- Si quod habes non vis, ergo quid accipies?
- Cum me velle vides tentumque, Telesphore, sentis,