Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Pingues, Lygde, sues habeat vicinus Iollas:
  2. Te satis est nobis adnumerare pecus.
  1. Vivida cum poscas epigrammata, mortua ponis
  2. Lemmata. Quid fieri, Caeciliane, potest?
  3. Mella iubes Hyblaea tibi vel Hymettia nasci,
  4. Et thyma Cecropiae Corsica ponis api!
  1. Deprensum in puero tetricis me vocibus, uxor,
  2. Corripis et culum te quoque habere refers.
  3. Dixit idem quotiens lascivo Iuno Tonanti!
  4. Ille tamen grandi cum Ganymede iacet.
  5. Incurvabat Hylan posito Tirynthius arcu:
  6. Tu Megaran credis non habuisse natis?
  7. Torquebat Phoebum Daphne fugitiva: sed illas
  8. Oebalius flammas iussit abire puer.
  9. Brisei+s multum quamvis aversa iaceret,
  10. Aeacidae propior levis amicus erat.
  11. Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus,
  12. Teque puta cunnos, uxor, habere duos.
  1. Orbus es et locuples et Bruto consule natus:
  2. Esse tibi veras credis amicitias?
  3. Sunt verae, sed quas iuvenis, quas pauper habebas.
  4. Qui novus est, mortem diligit ille tuam.
  1. Intrasti quotiens inscriptae limina cellae,
  2. Seu puer arrisit sive puella tibi,
  3. Contentus non es foribus veloque seraque,
  4. Secretumque iubes grandius esse tibi:
  5. Oblinitur minimae si qua est suspicio rimae
  6. Punctaque lasciva quae terebrantur acu.
  7. Nemo est tam teneri tam sollicitique pudoris,
  8. Qui vel pedicat, Canthare, vel futuit.
  1. Iam nisi per somnum non arrigis et tibi, Mevi,
  2. Incipit in medios meiere verpa pedes,
  3. Truditur et digitis pannucea mentula lassis
  4. Nec levat extinctum sollicitata caput.
  5. Quid miseros frustra cunnos culosque lacessis?
  6. Summa petas: illic mentula vivit anus.
  1. Omnia femineis quare dilecta catervis
  2. Balnea devitat Lattara? Ne futuat.
  3. Cur nec Pompeia lentus spatiatur in umbra,
  4. Nec petit Inachidos limina? Ne futuat.
  5. Cur Lacedaemonio luteum ceromate corpus
  6. Perfundit gelida Virgine? Ne futuat.
  7. Cum sic feminei generis contagia vitet,
  8. Cur lingit cunnum Lattara? Ne futuat.
  1. Silius haec magni celebrat monimenta Maronis,
  2. Iugera facundi qui Ciceronis habet.
  3. Heredem dominumque sui tumulive larisve
  4. Non alium mallet nec Maro nec Cicero.
  1. Nulla est hora tibi qua non me, Phylli, furentem
  2. Despolies: tanta calliditate rapis.
  3. Nunc plorat speculo fallax ancilla relicto,
  4. Gemma vel a digito vel cadit aure lapis;
  5. Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt,
  6. Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;
  7. Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni,
  8. Expiet ut somnos garrula saga tuos;
  9. Nunc ut emam grandemve lupum mullumve bilibrem,
  10. Indixit cenam dives amica tibi.
  11. Sit pudor et tandem veri respectus et aequi:
  12. Nil tibi, Phylli, nego; nil mihi, Phylli, nega.
  1. Iam prope desertos cineres et sancta Maronis
  2. Nomina qui coleret, pauper et unus erat.
  3. Silius optatae succurrere censuit umbrae,
  4. Silius et vatem, non minor ipse, colit.
  1. Tanta est quae Titio columna pendet,
  2. Quantam Lampsaciae colunt puellae.
  3. Hic nullo comitante nec molesto
  4. Thermis grandibus et suis lavatur.
  5. Anguste Titius tamen lavatur.
  1. Cenabis belle, Iuli Cerialis, apud me;
  2. Condicio est melior si tibi nulla, veni.
  3. Octavam poteris servare; lavabimur una:
  4. Scis, quam sint Stephani balnea iuncta mihi.
  5. Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo
  6. Utilis, et porris fila resecta suis,
  7. Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto,
  8. Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
  9. Altera non deerunt tenui versata favilla,
  10. Et Velabrensi massa coacta foco,
  11. Et quae Picenum senserunt frigus olivae.
  12. Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis?
  13. Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen
  14. Et chortis saturas atque paludis aves,
  15. Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
  16. Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
  17. Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas,
  18. Rura vel aeterno proxima Vergilio.
  1. Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
  2. Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
  3. Quale decus formae! Romanam credere matres
  4. Italides possunt, Atthides esse suam.
  5. Di bene, quod sancto peperit fecunda marito,
  6. Quod sperat generos quodque puella nurus.
  7. Sic placeat superis, ut coniuge gaudeat uno
  8. Et semper natis gaudeat illa tribus.
  1. Unguenta et casias et olentem funera murram
  2. Turaque de medio semicremata rogo
  3. Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto,
  4. Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.
  5. A pedibus didicere manus peccare protervae.
  6. Non miror furem, qui fugitivus eras.
  1. Hortatur fieri quod te Lupus, Urbice, patrem,