Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nubere Sila mihi nulla non lege parata est;
- Sed Silam nulla ducere lege volo.
- Cum tamen instaret, 'deciens mihi dotis in auro
- Sponsa dabis' dixi; 'quid minus esse potest?
- Nec futuam quamvis prima te nocte maritus,
- Communis tecum nec mihi lectus erit;
- Complectarque meam, nec tu prohibebis, amicam,
- Ancillam mittes et mihi iussa tuam.
- Te spectante dabit nobis lasciva minister
- Basia, sive meus sive erit ille tuus.
- Ad cenam venies, sed sic divisa recumbes,
- Ut non tangantur pallia nostra tuis.
- Oscula rara dabis nobis et non dabis ultro,
- Nec quasi nupta dabis, sed quasi mater anus.
- Si potes ista pati, si nil perferre recusas,
- Invenies qui te ducere, Sila, velit.'
- Dum te prosequor et domum reduco,
- Aurem dum tibi praesto garrienti,
- Et quidquid loqueris facisque laudo,
- Quot versus poterant, Labulle, nasci!
- Hoc damnum tibi non videtur esse,
- Si quod Roma legit, requirit hospes,
- Non deridet eques, tenet senator,
- Laudat causidicus, poeta carpit,
- Propter te perit? hoc Labulle, verum est?
- Hoc quisquam ferat? ut tibi tuorum
- Sit maior numerus togatulorum,
- Librorum mihi sit minor meorum?
- Triginta prope iam diebus una est
- Nobis pagina vix peracta. Sic fit,
- Cum cenare domi poeta non vult.
- Illa salax nimium nec paucis nota puellis
- Stare Lino desi=t mentula. Lingua, cave.
- O mihi grata quies, o blanda, Telesphore, cura,
- Qualis in amplexu non fuit ante meo:
- Basia da nobis vetulo, puer, uda Falerno,
- Pocula da labris facta minora tuis.
- Addideris super haec Veneris si gaudia vera,
- Esse negem melius cum Ganymede Iovi.
- Ferreus es, si stare potest tibi mentula, Flacce,
- Cum te sex cyathos orat amica gari,
- Vel duo frusta rogat cybii tenuemve lacertum,
- Nec dignam toto se botryone putat;
- Cui portat gaudens ancilla paropside rubra
- Hallecem, sed quam protinus illa voret;
- Aut cum perfricuit frontem posuitque pudorem,
- Sucida palliolo vellera quinque petit.
- At mea me libram foliati poscat amica,
- Aut virides gemmas sardonychasve pares,
- Nec nisi prima velit de Tusco Serica vico,
- Aut centum aureolos sic velut aera roget.
- Nunc tu velle putas haec me donare puellae?
- Nolo, sed his ut sit digna puella volo.
- Invasit medici Nasica phreneticus Eucti
- Et percidit Hylan. Hic, puto, sanus erat.
- Languida cum vetula tractare virilia dextra
- Coepisti, iugulor pollice, Phylli, tuo:
- Nam cum me murem, cum me tua lumina dicis,
- Horis me refici vix puto posse decem.
- Blanditias nescis: 'dabo' dic 'tibi milia centum
- Et dabo Setini iugera culta soli;
- Accipe vina, domum, pueros, chrysendeta, mensas.'
- Nil opus est digitis: sic mihi, Phylli, frica.
- Os male causidicis et dicis olere poetis.
- Sed fellatori, Zoile, peius olet.
- Atreus Caecilius cucurbitarum
- Sic illas quasi filios Thyestae
- In partes lacerat secatque mille.
- Gustu protinus has edes in ipso,
- Has prima feret alterave cena,