Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et quamvis Ithaco stertente pudica solebat
  2. Illic Penelope semper habere manum.
  3. Pedicare negas: dabat hoc Cornelia Graccho,
  4. Iulia Pompeio, Porcia, Brute, tibi;
  5. Dulcia Dardanio nondum miscente ministro
  6. Pocula Iuno fuit pro Ganymede Iovi.
  7. Si te delectat gravitas, Lucretia toto
  8. Sis licet usque die: Lai+da nocte volo.
  1. Mittebas libram, quadrantem, Garrice, mittis.
  2. Saltem semissem, Garrice, solve mihi.
  1. Vibi Maxime, si vacas havere,
  2. Hoc tantum lege: namque et occupatus
  3. Et non es nimium laboriosus.
  4. Transis hos quoque quattuor? sapisti.
  1. Explicitum nobis usque ad sua cornua librum
  2. Et quasi perlectum, Septiciane, refers.
  3. Omnia legisti. Credo, scio, gaudeo, verum est.
  4. Perlegi libros sic ego quinque tuos.
  1. Quamvis tam longo possis satur esse libello,
  2. Lector, adhuc a me disticha pauca petis.
  3. Sed Lupus usuram puerique diaria poscunt.
  4. Lector, solve. Taces dissimulasque? Vale.
  1. Valerius Martialis Prisco suo S.
  2. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni
  3. desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque
  4. urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut
  5. molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum
  6. in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperan-
  7. ter studemus, et sine solacio et sine excusatione se-
  8. cessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum
  9. et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram,
  10. quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid
  11. est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor:
  12. illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge-
  13. nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere
  14. se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa,
  15. quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
  16. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco
  17. livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
  18. adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
  19. machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
  20. a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
  21. tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
  22. gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
  23. peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-
  24. cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-
  25. ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud
  26. te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non
  27. graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris
  28. iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non
  29. Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
  1. Retia dum cessant latratoresque Molossi
  2. Et non invento silva quiescit apro,
  3. Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.