Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Rectorem vacuo sinu remittes
  2. Optabisque moras, et exeuntem
  3. Udo Dalmata gaudio sequeris.
  4. Nos Celtas, Macer, et truces Hiberos
  5. Cum desiderio tui petemus.
  6. Sed quaecumque tamen feretur illinc
  7. Piscosi calamo Tagi notata,
  8. Macrum pagina nostra nominabit:
  9. Sic inter veteres legar poetas,
  10. Nec multos mihi praeferas priores,
  11. Uno sed tibi sim minor Catullo.
  1. Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum;
  2. Ad quartum breve rus emit Otacilius.
  3. Torquatus nitidas vario de marmore thermas
  4. Extruxit; cucumam fecit Otacilius.
  5. Disposuit daphnona suo Torquatus in agro;
  6. Castaneas centum sevit Otacilius.
  7. Consule Torquato vici fuit ille magister,
  8. Non minor in tanto visus honore sibi.
  9. Grandis ut exiguam bos ranam ruperat olim,
  10. Sic, puto, Torquatus rumpet Otacilium.
  1. Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae
  2. Inspicit aut pueros nobiliusve citrum,
  3. Et gemitus imo ducit de pectore, quod non
  4. Tota miser coe+mat Saepta feratque domum.
  5. Quam multi faciunt, quod Eros, sed lumine sicco!
  6. Pars maior lacrimas ridet et intus habet.
  1. Cum duo venissent ad Phyllida mane fututum
  2. Et nudam cuperet sumere uterque prior,
  3. Promisit pariter se Phyllis utrique daturam,
  4. Et dedit: ille pedem sustulit, hic tunicam.
  1. Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus,
  2. Mane vel a media nocte togatus ero
  3. Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui
  4. Et patiar nimbos excipiamque nives.
  5. Sed si non fias quadrante beatior uno
  6. Per gemitus nostros ingenuasque cruces,
  7. Parce, precor, fesso vanosque remitte labores,
  8. Qui tibi non prosunt et mihi, Galle, nocent.
  1. Raros colligis hinc et hinc capillos
  2. Et latum nitidae, Marine, calvae
  3. Campum temporibus tegis comatis;
  4. Sed moti redeunt iubente vento
  5. Reddunturque sibi caputque nudum
  6. Cirris grandibus hinc et inde cingunt:
  7. Inter Spendophorum Telesphorumque
  8. Cydae stare putabis Hermerotem.
  9. Vis tu simplicius senem fateri,
  10. Ut tandem videaris unus esse!
  11. Calvo turpius est nihil comato.
  1. Miraris, quare dormitum non eat Afer?
  2. Accumbat cum qua, Caediciane, vides.
  1. Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinae
  2. Proxima dilectis rura paravit aquis.
  3. Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis
  4. Thybris et hiberno rumperet arva lacu,
  5. Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta,
  6. Inplevit saxis obposuitque vadis.
  7. Sic nimias avertit aquas. Quis credere posset?
  8. Auxilium domino mersa carina tulit.
  1. Nemo nova caluit sic inflammatus amica,
  2. Flagravit quanto Laurus amore pilae.
  3. Sed qui primus erat lusor dum floruit aetas,
  4. Nunc postquam desi=t ludere, prima pila est.
  1. Octobres age sentiat Kalendas
  2. Facundi pia Roma Restituti:
  3. Linguis omnibus et favete votis;
  4. Natalem colimus, tacete lites.
  5. Absit cereus aridi clientis,
  6. Et vani triplices brevesque mappae