Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Arserunt uno funera bina rogo.
- Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
- Inprobius nihil his fletibus esse potest.
- Frustra, Blanditiae, venitis ad me
- Attritis miserabiles labellis:
- Dicturus dominum deumque non sum.
- Iam non est locus hac in urbe vobis;
- Ad Parthos procul ite pilleatos
- Et turpes humilesque supplicesque
- Pictorum sola basiate regum.
- Non est hic dominus, sed imperator,
- Sed iustissimus omnium senator,
- Per quem de Stygia domo reducta est
- Siccis rustica Veritas capillis.
- Hoc sub principe, si sapis, caveto,
- Verbis, Roma, prioribus loquaris.
- Littera facundi gratum mihi pignus amici
- Pertulit, Ausoniae dona severa togae,
- Qua non Fabricius, sed vellet Apicius uti,
- Vellet Maecenas Caesarianus eques.
- Vilior haec nobis alio mittente fuisset;
- Non quacumque manu victima caesa litat:
- A te missa venit: possem nisi munus amare,
- Marce, tuum, poteram nomen amare meum.
- Munere sed plus est et nomine gratius ipso
- Officium docti iudiciumque viri.
- Iam parce lasso, Roma, gratulatori,
- Lasso clienti. Quamdiu salutator
- Anteambulones et togatulos inter
- Centum merebor plumbeos die toto,
- Cum Scorpus una quindecim graves hora
- Ferventis auri victor auferat saccos?
- Non ego meorum praemium libellorum
- —Quid enim merentur?—Apulos velim campos:
- Non Hybla, non me spicifer capit Nilus,
- Nec quae paludes delicata Pomptinas
- Ex arce clivi spectat uva Setini.
- Quid concupiscam quaeris ergo? dormire.
- Milia viginti quondam me Galla poposcit
- Et, fateor, magno non erat illa nimis.
- Annus abi=t: 'Bis quina dabis sestertia' dixit.
- Poscere plus visa est quam prius illa mihi.
- Iam duo poscenti post sextum milia mensem
- Mille dabam nummos. Noluit accipere.
- Transierant binae forsan trinaeve Kalendae,
- Aureolos ultro quattuor ipsa peti=t.
- Non dedimus. Centum iussit me mittere nummos:
- Sed visa est nobis haec quoque summa gravis.
- Sportula nos iunxit quadrantibus arida centum;
- Hanc voluit: puero diximus esse datam.
- Inferius numquid potuit descendere? fecit.
- Dat gratis, ultro dat mihi Galla: nego.
- Hoc, Fortuna, tibi videtur aequum?
- Civis non Syriaeve Parthiaeve,
- Nec de Cappadocis eques catastis,
- Sed de plebe Remi Numaeque verna,
- Iucundus, probus, innocens amicus,
- Lingua doctus utraque, cuius unum est,
- Sed magnum vitium, quod est poeta,
- Pullo Mevius alget in cucullo,
- Cocco mulio fulget Incitatus.
- Nequius a Caro nihil umquam, Maxime, factum est,
- Quam quod febre peri=t: fecit et illa nefas.
- Saeva nocens febris saltem quartana fuisset!
- Servari medico debuit ille suo.
- Ibis litoreas, Macer, Salonas,
- Ibit rara fides amorque recti
- Et quae, cum comitem trahit pudorem,
- Semper pauperior redit potestas:
- Felix auriferae colone terrae,