Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cum desiderio tui petemus.
  2. Sed quaecumque tamen feretur illinc
  3. Piscosi calamo Tagi notata,
  4. Macrum pagina nostra nominabit:
  5. Sic inter veteres legar poetas,
  6. Nec multos mihi praeferas priores,
  7. Uno sed tibi sim minor Catullo.
  1. Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum;
  2. Ad quartum breve rus emit Otacilius.
  3. Torquatus nitidas vario de marmore thermas
  4. Extruxit; cucumam fecit Otacilius.
  5. Disposuit daphnona suo Torquatus in agro;
  6. Castaneas centum sevit Otacilius.
  7. Consule Torquato vici fuit ille magister,
  8. Non minor in tanto visus honore sibi.
  9. Grandis ut exiguam bos ranam ruperat olim,
  10. Sic, puto, Torquatus rumpet Otacilium.
  1. Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae
  2. Inspicit aut pueros nobiliusve citrum,
  3. Et gemitus imo ducit de pectore, quod non