Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nec de Cappadocis eques catastis,
  2. Sed de plebe Remi Numaeque verna,
  3. Iucundus, probus, innocens amicus,
  4. Lingua doctus utraque, cuius unum est,
  5. Sed magnum vitium, quod est poeta,
  6. Pullo Mevius alget in cucullo,
  7. Cocco mulio fulget Incitatus.
  1. Nequius a Caro nihil umquam, Maxime, factum est,
  2. Quam quod febre peri=t: fecit et illa nefas.
  3. Saeva nocens febris saltem quartana fuisset!
  4. Servari medico debuit ille suo.
  1. Ibis litoreas, Macer, Salonas,
  2. Ibit rara fides amorque recti
  3. Et quae, cum comitem trahit pudorem,
  4. Semper pauperior redit potestas:
  5. Felix auriferae colone terrae,
  6. Rectorem vacuo sinu remittes
  7. Optabisque moras, et exeuntem
  8. Udo Dalmata gaudio sequeris.
  9. Nos Celtas, Macer, et truces Hiberos