Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Arserunt uno funera bina rogo.
  2. Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
  3. Inprobius nihil his fletibus esse potest.
  1. Frustra, Blanditiae, venitis ad me
  2. Attritis miserabiles labellis:
  3. Dicturus dominum deumque non sum.
  4. Iam non est locus hac in urbe vobis;
  5. Ad Parthos procul ite pilleatos
  6. Et turpes humilesque supplicesque
  7. Pictorum sola basiate regum.
  8. Non est hic dominus, sed imperator,
  9. Sed iustissimus omnium senator,
  10. Per quem de Stygia domo reducta est
  11. Siccis rustica Veritas capillis.
  12. Hoc sub principe, si sapis, caveto,
  13. Verbis, Roma, prioribus loquaris.
  1. Littera facundi gratum mihi pignus amici
  2. Pertulit, Ausoniae dona severa togae,
  3. Qua non Fabricius, sed vellet Apicius uti,
  4. Vellet Maecenas Caesarianus eques.
  5. Vilior haec nobis alio mittente fuisset;
  6. Non quacumque manu victima caesa litat:
  7. A te missa venit: possem nisi munus amare,
  8. Marce, tuum, poteram nomen amare meum.
  9. Munere sed plus est et nomine gratius ipso
  10. Officium docti iudiciumque viri.
  1. Iam parce lasso, Roma, gratulatori,
  2. Lasso clienti. Quamdiu salutator
  3. Anteambulones et togatulos inter
  4. Centum merebor plumbeos die toto,
  5. Cum Scorpus una quindecim graves hora
  6. Ferventis auri victor auferat saccos?
  7. Non ego meorum praemium libellorum
  8. —Quid enim merentur?—Apulos velim campos:
  9. Non Hybla, non me spicifer capit Nilus,
  10. Nec quae paludes delicata Pomptinas
  11. Ex arce clivi spectat uva Setini.
  12. Quid concupiscam quaeris ergo? dormire.
  1. Milia viginti quondam me Galla poposcit
  2. Et, fateor, magno non erat illa nimis.