Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Pyrrhae filia, Nestoris noverca,
  2. Quam vidit Niobe puella canam,
  3. Laertes aviam senex vocavit,
  4. Nutricem Priamus, socrum Thyestes,
  5. Iam cornicibus omnibus superstes,
  6. Hoc tandem sita prurit in sepulchro
  7. Calvo Plutia cum Melanthione.
  1. Cum tibi non Ephesos nec sit Rhodos aut Mitylene,
  2. Sed domus in vico, Laelia, patricio,
  3. Deque coloratis numquam lita mater Etruscis,
  4. Durus Aricina de regione pater;
  5. Κύριέ μου, μέλι μου, ψυχή μου congeris usque,
  6. —Pro pudor!—Hersiliae civis et Egeriae.
  7. Lectulus has voces, nec lectulus audiat omnis,
  8. Sed quem lascivo stravit amica viro.
  9. Scire cupis quo casta modo matrona loquaris?
  10. Numquid, cum crisas, blandior esse potes?
  11. Tu licet ediscas totam referasque Corinthon,
  12. Non tamen omnino, Laelia, Lais eris.
  1. Custodes das, Polla, viro, non accipis ipsa.
  2. Hoc est uxorem ducere, Polla, virum.
  1. Quod mihi vix unus toto liber exeat anno,
  2. Desidiae tibi sum, docte Potite, reus.
  3. Iustius at quanto mirere, quod exeat unus,
  4. Labantur toti cum mihi saepe dies.
  5. Non resalutantis video nocturnus amicos,
  6. Gratulor et multis, nemo, Potite, mihi.
  7. Nunc ad luciferam signat mea gemma Dianam,
  8. Nunc me prima sibi, nunc sibi quinta rapit.
  9. Nunc consul praetorve tenet reducesque choreae,
  10. Auditur toto saepe poeta die.
  11. Sed nec causidico possis inpune negare,
  12. Nec si te rhetor grammaticusve rogent.
  13. Balnea post decumam lasso centumque petuntur
  14. Quadrantes. Fiet quando, Potite, liber?
  1. Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas
  2. Fata, brevem titulum marmoris huius ama.
  3. Condidit hac caras tellure Rabirius umbras;
  4. Nulli sorte iacent candidiore senes:
  5. Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,