Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Vaticana bibas, si delectaris aceto:
- Non facit ad stomachum nostra lagona tuum.
- Omnia vis belle, Matho, dicere. Dic aliquando
- Et bene; dic neutrum; dic aliquando male.
- Vitam quae faciant beatiorem,
- Iucundissime Martialis, haec sunt:
- Res non parta labore, sed relicta;
- Non ingratus ager, focus perennis;
- Lis numquam, toga rara, mens quieta;
- Vires ingenuae, salubre corpus;
- Prudens simplicitas, pares amici;
- Convictus facilis, sine arte mensa;
- Nox non ebria, sed soluta curis;
- Non tristis torus, et tamen pudicus;
- Somnus, qui faciat breves tenebras:
- Quod sis, esse velis nihilque malis;
- Summum nec metuas diem nec optes.
- Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,
- Et pilata redit iamque subitque cohors.
- Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores