Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Celantur simili ventura Cydonea lana,
  2. Pollice virgineo quae spoliata nitent.
  3. Fortius inpressi quotiens tibi basia quinque,
  4. Barbatus labris, Dindyme, fio tuis.
  1. Septima iam, Phileros, tibi conditur uxor in agro.
  2. Plus nulli, Phileros, quam tibi, reddit ager.
  1. Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos
  2. Et viridem Tethyn Oceanumque patrem,
  3. Ergo Numae colles et Nomentana relinquis
  4. Otia, nec retinet rusque focusque senem?
  5. Gaudia tu differs, at non et stamina differt
  6. Atropos, atque omnis scribitur hora tibi.
  7. Praestiteris caro—quis non hoc laudet?—amico,
  8. Ut potior vita sit tibi sancta fides;
  9. Sed reddare tuis tandem mansure Sabinis
  10. Teque tuas numeres inter amicitias.
  1. Si quid lene mei dicunt et dulce libelli,
  2. Si quid honorificum pagina blanda sonat,
  3. Hoc tu pingue putas et costam rodere mavis,
  4. Ilia Laurentis cum tibi demus apri.