Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. verentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut
  2. nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis.
  3. Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum
  4. ingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma-
  5. lignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe
  6. facit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam ver-
  7. borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu-
  8. sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic
  9. Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi-
  10. tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud
  11. illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula
  12. vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri-
  13. buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato
  14. theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi
  15. meo iure facturus, si epistulam versibus clusero:
  16. Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
  17. Festosque lusus et licentiam volgi,
  18. Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
  19. An ideo tantum veneras, ut exires?
  1. Hic est quem legis ille, quem requiris,
  2. Toto notus in orbe Martialis
  3. Argutis epigrammaton libellis:
  4. Cui, lector studiose, quod dedisti
  5. Viventi decus atque sentienti,
  6. Rari post cineres habent poetae.
  1. Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos
  2. Et comites longae quaeris habere viae,
  3. Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:
  4. Scrinia da magnis, me manus una capit.
  5. Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erres
  6. Urbe vagus tota, me duce certus eris:
  7. Libertum docti Lucensis quaere Secundum
  8. Limina post Pacis Palladiumque forum.
  1. Argiletanas mavis habitare tabernas,
  2. Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.
  3. Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:
  4. Crede mihi, nimium Martia turba sapit.
  5. Maiores nusquam rhonchi: iuvenesque senesque
  6. Et pueri nasum rhinocerotis habent.
  7. Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,
  8. Ibis ab excusso missus in astra sago.
  9. Sed tu ne totiens domini patiare lituras
  10. Neve notet lusus tristis harundo tuos,
  11. Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:
  12. I, fuge; sed poteras tutior esse domi.
  1. Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,
  2. Terrarum dominum pone supercilium.
  3. Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi,
  4. Materiam dictis nec pudet esse ducem.
  5. Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum,