Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Illa fronte precor carmina nostra legas.
- Innocuos censura potest permittere lusus:
- Lasciva est nobis pagina, vita proba.
- Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:
- Vis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.
- Aetherias aquila puerum portante per auras
- Inlaesum timidis unguibus haesit onus:
- Nunc sua Caesareos exorat praeda leones,
- Tutus et ingenti ludit in ore lepus.
- Quae maiora putas miracula? summus utrisque
- Auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iovis.
- Stellae delicium mei Columba,
- Verona licet audiente dicam,
- Vicit, Maxime, Passerem Catulli.
- Tanto Stella meus tuo Catullo
- Quanto passere maior est columba.
- Quod magni Thraseae consummatique Catonis
- Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis,
- Pectore nec nudo strictos incurris in ensis,
- Quod fecisse velim te, Deciane, facis.
- Nolo virum facili redimit qui sanguine famam,
- Hunc volo, laudari qui sine morte potest.
- Bellus homo et magnus vis idem, Cotta, videri:
- Sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.
- Petit Gemellus nuptias Maronillae
- Et cupit et instat et precatur et donat.
- Adeone pulchra est? immo foedius nil est.
- Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.
- Cum data sint equiti bis quina nomismata, quare
- Bis decies solus, Sextiliane, bibis?
- Iam defecisset portantis calda ministros,
- Si non potares, Sextiliane, merum.
- Itur ad Herculeas gelidi qua Tiburis arces
- Canaque sulphureis Albula fumat aquis,
- Rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis
- Signat vicina quartus ab urbe lapis.
- Hic rudis aestivas praestabat porticus umbras,
- Heu quam paene novum porticus ausa nefas!
- Nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa
- Gestatus biiugis Regulus esset equis.
- Nimirum timuit nostras Fortuna querellas,
- Quae par tam magnae non erat invidiae.
- Nunc et damna iuvant; sunt ipsa pericula tanti:
- Stantia non poterant tecta probare deos.
- Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
- Quem de visceribus strinxerat ipsa suis,
- 'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit,
- 'Sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'
- Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum
- Vidimus—hoc etiam praestat harena tibi—