Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Spero me secutum in libellis meis tale temperamen-
- tum, ut de illis queri non possit quisquis de se bene
- senserit, cum salva infimarum quoque personarum re-
- verentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut
- nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis.
- Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum
- ingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma-
- lignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe
- facit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam ver-
- borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu-
- sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic
- Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi-
- tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud
- illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula
- vel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri-
- buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Cato
- theatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihi
- meo iure facturus, si epistulam versibus clusero:
- Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
- Festosque lusus et licentiam volgi,
- Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
- An ideo tantum veneras, ut exires?
- Hic est quem legis ille, quem requiris,
- Toto notus in orbe Martialis
- Argutis epigrammaton libellis:
- Cui, lector studiose, quod dedisti
- Viventi decus atque sentienti,
- Rari post cineres habent poetae.
- Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos
- Et comites longae quaeris habere viae,
- Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:
- Scrinia da magnis, me manus una capit.
- Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erres
- Urbe vagus tota, me duce certus eris:
- Libertum docti Lucensis quaere Secundum
- Limina post Pacis Palladiumque forum.
- Argiletanas mavis habitare tabernas,
- Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.
- Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:
- Crede mihi, nimium Martia turba sapit.
- Maiores nusquam rhonchi: iuvenesque senesque
- Et pueri nasum rhinocerotis habent.
- Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,
- Ibis ab excusso missus in astra sago.
- Sed tu ne totiens domini patiare lituras
- Neve notet lusus tristis harundo tuos,
- Aetherias, lascive, cupis volitare per auras:
- I, fuge; sed poteras tutior esse domi.
- Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,
- Terrarum dominum pone supercilium.
- Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi,
- Materiam dictis nec pudet esse ducem.
- Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum,
- Illa fronte precor carmina nostra legas.
- Innocuos censura potest permittere lusus:
- Lasciva est nobis pagina, vita proba.
- Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:
- Vis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.
- Aetherias aquila puerum portante per auras
- Inlaesum timidis unguibus haesit onus:
- Nunc sua Caesareos exorat praeda leones,
- Tutus et ingenti ludit in ore lepus.
- Quae maiora putas miracula? summus utrisque
- Auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iovis.
- Stellae delicium mei Columba,
- Verona licet audiente dicam,
- Vicit, Maxime, Passerem Catulli.
- Tanto Stella meus tuo Catullo
- Quanto passere maior est columba.
- Quod magni Thraseae consummatique Catonis
- Dogmata sic sequeris, salvos ut esse velis,
- Pectore nec nudo strictos incurris in ensis,
- Quod fecisse velim te, Deciane, facis.
- Nolo virum facili redimit qui sanguine famam,
- Hunc volo, laudari qui sine morte potest.
- Bellus homo et magnus vis idem, Cotta, videri:
- Sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.
- Petit Gemellus nuptias Maronillae
- Et cupit et instat et precatur et donat.
- Adeone pulchra est? immo foedius nil est.
- Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.
- Cum data sint equiti bis quina nomismata, quare
- Bis decies solus, Sextiliane, bibis?
- Iam defecisset portantis calda ministros,
- Si non potares, Sextiliane, merum.
- Itur ad Herculeas gelidi qua Tiburis arces
- Canaque sulphureis Albula fumat aquis,
- Rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis
- Signat vicina quartus ab urbe lapis.
- Hic rudis aestivas praestabat porticus umbras,
- Heu quam paene novum porticus ausa nefas!
- Nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa
- Gestatus biiugis Regulus esset equis.
- Nimirum timuit nostras Fortuna querellas,
- Quae par tam magnae non erat invidiae.
- Nunc et damna iuvant; sunt ipsa pericula tanti:
- Stantia non poterant tecta probare deos.
- Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
- Quem de visceribus strinxerat ipsa suis,
- 'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit,
- 'Sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'
- Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum
- Vidimus—hoc etiam praestat harena tibi—
- Cum prensus blando totiens a dente rediret
- Et per aperta vagus curreret ora lepus.
- Unde potest avidus captae leo parcere praedae?
- Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.
- O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
- Si quid longa fides canaque iura valent,