Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
- Et numerat paucos vix tua vita dies.
- Non bene distuleris videas quae posse negari,
- Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
- Expectant curaeque catenatique labores,
- Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
- Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
- Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
- Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':
- Sera nimis vita est crastina: vive hodie.
- Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
- Quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.
- Cogit me Titus actitare causas
- Et dicit mihi saepe 'Magna res est.'
- Res magna est, Tite, quam facit colonus.
- Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno
- In Vaticanis condita musta cadis?
- Quid tantum fecere boni tibi pessima vina?
- Aut quid fecerunt optima vina mali?
- De nobis facile est, scelus est iugulare Falernum
- Et dare Campano toxica saeva mero.
- Convivae meruere tui fortasse perire:
- Amphora non meruit tam pretiosa mori.
- Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
- Expulit una duos tussis et una duos.
- Iam secura potes totis tussire diebus:
- Nil istic quod agat tertia tussis habet.
- Dic mihi, quis furor est? turba spectante vocata
- Solus boletos, Caeciliane, voras.
- Quid dignum tanto tibi ventre gulaque precabor?
- Boletum qualem Claudius edit, edas.
- Cum peteret regem, decepta satellite dextra
- Ingessit sacris se peritura focis.
- Sed tam saeva pius miracula non tulit hostis
- Et raptum flammis iussit abire virum:
- Urere quam potuit contempto Mucius igne,
- Hanc spectare manum Porsena non potuit.
- Maior deceptae fama est et gloria dextrae:
- Si non errasset, fecerat illa minus.
- Quid nunc saeva fugis placidi lepus ora leonis?
- Frangere tam parvas non didicere feras.
- Servantur magnis isti cervicibus ungues
- Nec gaudet tenui sanguine tanta sitis.
- Praeda canum lepus est, vastos non implet hiatus
- Non timeat Dacus Caesaris arma puer.
- Invitas nullum nisi cum quo, Cotta, lavaris
- Et dant convivam balnea sola tibi.
- Mirabar, quare numquam me, Cotta, vocasses:
- Iam scio, me nudum displicuisse tibi.
- Aspicis incomptis illum, Deciane, capillis,
- Cuius et ipse times triste supercilium,
- Qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?
- Nolito fronti credere: nupsit heri.
- Ede tuos tandem populo, Faustine, libellos
- Et cultum docto pectore profer opus,
- Quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces
- Nec sileant nostri praetereantque senes.
- Ante fores stantem dubitas admittere Famam
- Teque piget curae praemia ferre tuae?
- Post te victurae per te quoque vivere chartae
- Incipiant: cineri gloria sera venit.
- Sextiliane, bibis quantum subsellia quinque
- Solus: aqua totiens ebrius esse potes;
- Nec consessorum vicina nomismata tantum,
- Aera sed a cuneis ulteriora petis.
- Non haec Paelignis agitur vindemia prelis
- Uva nec in Tuscis nascitur ista iugis,
- Testa sed antiqui felix siccatur Opimi,
- Egerit et nigros Massica cella cados.
- A copone tibi faex Laletana petatur,
- Si plus quam decies, Sextiliane, bibis.
- Hesterna tibi nocte dixeramus,
- Quincunces puto post decem peractos,
- Cenares hodie, Procille, mecum.
- Tu factam tibi rem statim putasti
- Et non sobria verba subnotasti
- Exemplo nimium periculoso:
- Μισῶ μνάμονα συμπόταν, Procille.
- Hesterno fetere mero qui credit Acerram,
- Fallitur: in lucem semper Acerra bibit.
- Fama refert nostros te, Fidentine, libellos
- Non aliter populo quam recitare tuos.
- Si mea vis dici, gratis tibi carmina mittam:
- Si dici tua vis, hoc eme, ne mea sint.
- Chirurgus fuerat, nunc est vispillo Diaulus.
- Coepit quo poterat clinicus esse modo.
- Hos tibi, Phoebe, vovet totos a vertice crines
- Encolpos, domini centurionis amor,
- Grata Pudens meriti tulerit cum praemia pili.
- Quam primum longas, Phoebe, recide comas,
- Dum nulla teneri sordent lanugine voltus
- Dumque decent fusae lactea colla iubae;
- Utque tuis longum dominusque puerque fruantur
- Muneribus, tonsum fac cito, sero virum.
- Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare:
- Hoc tantum possum dicere, non amo te.
- Amissum non flet cum sola est Gellia patrem,
- Si quis adest, iussae prosiliunt lacrimae.
- Non luget quisquis laudari, Gellia, quaerit,
- Ille dolet vere, qui sine teste dolet.
- Incustoditis et apertis, Lesbia, semper
- Liminibus peccas nec tua furta tegis,
- Et plus spectator quam te delectat adulter
- Nec sunt grata tibi gaudia si qua latent.
- At meretrix abigit testem veloque seraque
- Raraque Submemmi fornice rima patet.
- A Chione saltem vel ab Iade disce pudorem:
- Abscondunt spurcas et monumenta lupas.
- Numquid dura tibi nimium censura videtur?