Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ut convivia sumptuosiora,
  2. Toto quae semel apparas in anno,
  3. Nigrae sordibus explices monetae,
  4. Et septem veteres tui sodales
  5. Constemus tibi plumbea selibra.
  6. Quid dignum meritis precemur istis?
  7. Optamus tibi milies, Calene.
  8. Hoc si contigerit, fame peribis.
  1. Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarum
  2. Dici et mammarum maxima mamma potest.
  1. Illa manus quondam studiorum fida meorum
  2. Et felix domino notaque Caesaribus,
  3. Destituit primos viridis Demetrius annos:
  4. Quarta tribus lustris addita messis erat.
  5. Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras,
  6. Ureret inplicitum cum scelerata lues,
  7. Cavimus et domini ius omne remisimus aegro:
  8. Munere dignus erat convaluisse meo.
  9. Sensit deficiens sua praemia meque patronum
  10. Dixit ad infernas liber iturus aquas.
  1. Qui pinxit Venerem tuam, Lycori,
  2. Blanditus, puto, pictor est Minervae.
  1. 'Si dederint superi decies mihi milia centum'
  2. Dicebas nondum, Scaevola, iustus eques,