Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. 'Qualiter o vivam, quam large quamque beate!'
  2. Riserunt faciles et tribuere dei.
  3. Sordidior multo post hoc toga, paenula peior,
  4. Calceus est sarta terque quaterque cute:
  5. Deque decem plures semper servantur olivae,
  6. Explicat et cenas unica mensa duas,
  7. Et Veientani bibitur faex crassa rubelli,
  8. Asse cicer tepidum constat et asse Venus.
  9. In ius, o fallax atque infitiator, eamus:
  10. Aut vive aut decies, Scaevola, redde deis.
  1. Picto quod iuga delicata collo
  2. Pardus sustinet inprobaeque tigres
  3. Indulgent patientiam flagello,
  4. Mordent aurea quod lupata cervi,
  5. Quod frenis Libyci domantur ursi
  6. Et, quantum Calydon tulisse fertur,
  7. Paret purpureis aper capistris,
  8. Turpes esseda quod trahunt visontes
  9. Et molles dare iussa quod choreas
  10. Nigro belua non negat magistro:
  11. Quis spectacula non putet deorum?
  12. Haec transit tamen, ut minora, quisquis
  13. Venatus humiles videt leonum,
  14. Quos velox leporum timor fatigat.