Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
  2. Atque duplex animae longius exit odor?
  3. Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
  4. Iam tollas et sis ebria simpliciter.
  1. Alcime, quem raptum domino crescentibus annis
  2. Labicana levi caespite velat humus,
  3. Accipe non Pario nutantia pondera saxo,
  4. Quae cineri vanus dat ruitura labor,
  5. Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras
  6. Quaeque virent lacrimis roscida prata meis
  7. Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
  8. Hic tibi perpetuo tempore vivet honor.
  9. Cum mihi supremos Lachesis pervenerit annos,
  10. Non aliter cineres mando iacere meos.
  1. Garris in aurem semper omnibus, Cinna,
  2. Garrire et illud teste quod licet turba.
  3. Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,
  4. Cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,
  5. Adeoque penitus sedit hic tibi morbus,
  6. Ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.