Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et pecus et fructus, non amat inde locum.'
  2. Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet
  3. Omnia? Sic Mario noxius haeret ager.
  1. Vicinus meus est manuque tangi
  2. De nostris Novius potest fenestris.
  3. Quis non invideat mihi putetque
  4. Horis omnibus esse me beatum,
  5. Iuncto cui liceat frui sodale?
  6. Tam longe est mihi quam Terentianus,
  7. Qui nunc Niliacam regit Syenen.
  8. Non convivere, nec videre saltem,
  9. Non audire licet, nec urbe tota
  10. Quisquam est tam prope tam proculque nobis.
  11. Migrandum est mihi longius vel illi.
  12. Vicinus Novio vel inquilinus
  13. Sit, si quis Novium videre non volt.
  1. Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
  2. Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
  3. Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
  4. Extremo ructus cum redit a barathro.