Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quo possit istud more: futuit ancillas
- Domumque et agros implet equitibus vernis.
- Pater familiae verus est Quirinalis.
- Venderet excultos colles cum praeco facetus
- Atque suburbani iugera pulchra soli,
- 'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse
- Vendere: nil debet, fenerat immo magis.'
- 'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnes
- Et pecus et fructus, non amat inde locum.'
- Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet
- Omnia? Sic Mario noxius haeret ager.
- Vicinus meus est manuque tangi
- De nostris Novius potest fenestris.
- Quis non invideat mihi putetque
- Horis omnibus esse me beatum,
- Iuncto cui liceat frui sodale?
- Tam longe est mihi quam Terentianus,
- Qui nunc Niliacam regit Syenen.
- Non convivere, nec videre saltem,
- Non audire licet, nec urbe tota
- Quisquam est tam prope tam proculque nobis.
- Migrandum est mihi longius vel illi.
- Vicinus Novio vel inquilinus
- Sit, si quis Novium videre non volt.
- Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
- Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
- Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
- Extremo ructus cum redit a barathro.
- Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
- Atque duplex animae longius exit odor?
- Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
- Iam tollas et sis ebria simpliciter.
- Alcime, quem raptum domino crescentibus annis
- Labicana levi caespite velat humus,
- Accipe non Pario nutantia pondera saxo,
- Quae cineri vanus dat ruitura labor,
- Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras
- Quaeque virent lacrimis roscida prata meis
- Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
- Hic tibi perpetuo tempore vivet honor.
- Cum mihi supremos Lachesis pervenerit annos,
- Non aliter cineres mando iacere meos.
- Garris in aurem semper omnibus, Cinna,
- Garrire et illud teste quod licet turba.
- Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,
- Cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,
- Adeoque penitus sedit hic tibi morbus,
- Ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.
- Quod numquam maribus iunctam te, Bassa, videbam
- Quodque tibi moechum fabula nulla dabat,
- Omne sed officium circa te semper obibat
- Turba tui sexus, non adeunte viro,
- Esse videbaris, fateor, Lucretia nobis:
- At tu, pro facinus, Bassa, fututor eras.
- Inter se geminos audes committere cunnos
- Mentiturque virum prodigiosa Venus.
- Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum,
- Hic ubi vir non est, ut sit adulterium.
- Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.
- Carpere vel noli nostra vel ede tua.
- Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis,
- Tangi se digito, Mamuriane, tuo.
- Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,
- Si deest nil aliud, Mamuriane, tibi.
- Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati
- Nec curtus Chiones Antiopesve calix,