Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Emptis ossibus Indicoque cornu;
  2. Sic quae nigrior est cadente moro,
  3. Cerussata sibi placet Lycoris.
  4. Hac et tu ratione qua poeta es,
  5. Calvus cum fueris, eris comatus.
  1. Nullus in urbe fuit tota qui tangere vellet
  2. Uxorem gratis, Caeciliane, tuam,
  3. Dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens
  4. Turba fututorum est: ingeniosus homo es.
  1. Moechus erat: poteras tamen hoc tu, Paula, negare.
  2. Ecce vir est: numquid, Paula, negare potes?
  1. Dimidium donare Lino quam credere totum
  2. Qui mavolt, mavolt perdere dimidium.
  1. O mihi curarum pretium non vile mearum,
  2. Flacce, Antenorei spes et alumne laris,
  3. Pierios differ cantusque chorosque sororum;
  4. Aes dabit ex istis nulla puella tibi.
  5. Quid petis a Phoebo? nummos habet arca Minervae;
  6. Haec sapit, haec omnes fenerat una deos.
  7. Quid possunt hederae Bacchi dare? Pallados arbor
  8. Inclinat varias pondere nigra comas.
  9. Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum
  10. Nil habet et magnum, sed perinane sophos.
  11. Quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda?
  12. Romanum propius divitiusque forum est.
  13. Illic aera sonant: at circum pulpita nostra
  14. Et steriles cathedras basia sola crepant.
  1. Pulchre valet Charinus, et tamen pallet.
  2. Parce bibit Charinus, et tamen pallet.
  3. Bene concoquit Charinus, et tamen pallet.
  4. Sole utitur Charinus, et tamen pallet.
  5. Tingit cutem Charinus, et tamen pallet.
  6. Cunnum Charinus lingit, et tamen pallet.
  1. Indignas premeret pestis cum tabida fauces
  2. Inque ipsos vultus serperet atra lues,
  3. Siccis ipse genis flentes hortatus amicos
  4. Decrevit Stygios Festus adire lacus.
  5. Nec tamen obscuro pia polluit ora veneno
  6. Aut torsit lenta tristia fata fame,
  7. Sanctam Romana vitam sed morte peregit
  8. Dimisitque animam nobiliore rogo.
  9. Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis
  10. Fama potest: huius Caesar amicus erat.
  1. Semper agis causas et res agis, Attale, semper:
  2. Est, non est quod agas, Attale, semper agis.
  3. Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.
  4. Attale, ne quod agas desit, agas animam.
  1. Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita est
  2. Occidit puto te, Cane, quod una fuit.
  1. A servo scis te genitum blandeque fateris,
  2. Cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.
  1. Haec quae pulvere dissipata multo
  2. Longas porticus explicat ruinas,
  3. En quanto iacet absoluta casu.
  4. Tectis nam modo Regulus sub illis
  5. Gestatus fuerat recesseratque,
  6. Victa est pondere cum suo repente,
  7. Et postquam domino nihil timebat,
  8. Securo ruit incruenta damno.
  9. Tantae, Regule, post metum querellae
  10. Quis curam neget esse te deorum,
  11. Propter quem fuit innocens ruina?
  1. Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:
  2. Non miror, merdas si libet esse cani.
  1. Uxorem habendam non putat Quirinalis,
  2. Cum velit habere filios, et invenit