Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Attale, ne quod agas desit, agas animam.
  1. Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita est
  2. Occidit puto te, Cane, quod una fuit.
  1. A servo scis te genitum blandeque fateris,
  2. Cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.
  1. Haec quae pulvere dissipata multo
  2. Longas porticus explicat ruinas,
  3. En quanto iacet absoluta casu.
  4. Tectis nam modo Regulus sub illis
  5. Gestatus fuerat recesseratque,
  6. Victa est pondere cum suo repente,
  7. Et postquam domino nihil timebat,
  8. Securo ruit incruenta damno.
  9. Tantae, Regule, post metum querellae
  10. Quis curam neget esse te deorum,
  11. Propter quem fuit innocens ruina?
  1. Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:
  2. Non miror, merdas si libet esse cani.
  1. Uxorem habendam non putat Quirinalis,
  2. Cum velit habere filios, et invenit
  3. Quo possit istud more: futuit ancillas
  4. Domumque et agros implet equitibus vernis.
  5. Pater familiae verus est Quirinalis.
  1. Venderet excultos colles cum praeco facetus
  2. Atque suburbani iugera pulchra soli,
  3. 'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse
  4. Vendere: nil debet, fenerat immo magis.'
  5. 'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnes
  6. Et pecus et fructus, non amat inde locum.'
  7. Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet
  8. Omnia? Sic Mario noxius haeret ager.
  1. Vicinus meus est manuque tangi
  2. De nostris Novius potest fenestris.
  3. Quis non invideat mihi putetque
  4. Horis omnibus esse me beatum,
  5. Iuncto cui liceat frui sodale?
  6. Tam longe est mihi quam Terentianus,
  7. Qui nunc Niliacam regit Syenen.
  8. Non convivere, nec videre saltem,
  9. Non audire licet, nec urbe tota
  10. Quisquam est tam prope tam proculque nobis.
  11. Migrandum est mihi longius vel illi.
  12. Vicinus Novio vel inquilinus
  13. Sit, si quis Novium videre non volt.
  1. Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
  2. Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
  3. Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
  4. Extremo ructus cum redit a barathro.
  5. Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
  6. Atque duplex animae longius exit odor?