Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.
- Nostris versibus esse te poetam,
- Fidentine, putas cupisque credi?
- Sic dentata sibi videtur Aegle
- Emptis ossibus Indicoque cornu;
- Sic quae nigrior est cadente moro,
- Cerussata sibi placet Lycoris.
- Hac et tu ratione qua poeta es,
- Calvus cum fueris, eris comatus.
- Nullus in urbe fuit tota qui tangere vellet
- Uxorem gratis, Caeciliane, tuam,
- Dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens
- Turba fututorum est: ingeniosus homo es.
- Moechus erat: poteras tamen hoc tu, Paula, negare.
- Ecce vir est: numquid, Paula, negare potes?
- Dimidium donare Lino quam credere totum
- Qui mavolt, mavolt perdere dimidium.
- O mihi curarum pretium non vile mearum,
- Flacce, Antenorei spes et alumne laris,
- Pierios differ cantusque chorosque sororum;
- Aes dabit ex istis nulla puella tibi.
- Quid petis a Phoebo? nummos habet arca Minervae;
- Haec sapit, haec omnes fenerat una deos.
- Quid possunt hederae Bacchi dare? Pallados arbor
- Inclinat varias pondere nigra comas.
- Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum
- Nil habet et magnum, sed perinane sophos.
- Quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda?
- Romanum propius divitiusque forum est.
- Illic aera sonant: at circum pulpita nostra
- Et steriles cathedras basia sola crepant.
- Pulchre valet Charinus, et tamen pallet.
- Parce bibit Charinus, et tamen pallet.
- Bene concoquit Charinus, et tamen pallet.
- Sole utitur Charinus, et tamen pallet.
- Tingit cutem Charinus, et tamen pallet.
- Cunnum Charinus lingit, et tamen pallet.
- Indignas premeret pestis cum tabida fauces
- Inque ipsos vultus serperet atra lues,
- Siccis ipse genis flentes hortatus amicos
- Decrevit Stygios Festus adire lacus.
- Nec tamen obscuro pia polluit ora veneno
- Aut torsit lenta tristia fata fame,
- Sanctam Romana vitam sed morte peregit
- Dimisitque animam nobiliore rogo.
- Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis
- Fama potest: huius Caesar amicus erat.
- Semper agis causas et res agis, Attale, semper:
- Est, non est quod agas, Attale, semper agis.
- Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.