Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Tingit cutem Charinus, et tamen pallet.
- Cunnum Charinus lingit, et tamen pallet.
- Indignas premeret pestis cum tabida fauces
- Inque ipsos vultus serperet atra lues,
- Siccis ipse genis flentes hortatus amicos
- Decrevit Stygios Festus adire lacus.
- Nec tamen obscuro pia polluit ora veneno
- Aut torsit lenta tristia fata fame,
- Sanctam Romana vitam sed morte peregit
- Dimisitque animam nobiliore rogo.
- Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis
- Fama potest: huius Caesar amicus erat.
- Semper agis causas et res agis, Attale, semper:
- Est, non est quod agas, Attale, semper agis.
- Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.
- Attale, ne quod agas desit, agas animam.
- Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita est
- Occidit puto te, Cane, quod una fuit.
- A servo scis te genitum blandeque fateris,
- Cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.
- Haec quae pulvere dissipata multo
- Longas porticus explicat ruinas,
- En quanto iacet absoluta casu.
- Tectis nam modo Regulus sub illis
- Gestatus fuerat recesseratque,
- Victa est pondere cum suo repente,
- Et postquam domino nihil timebat,
- Securo ruit incruenta damno.
- Tantae, Regule, post metum querellae
- Quis curam neget esse te deorum,
- Propter quem fuit innocens ruina?
- Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:
- Non miror, merdas si libet esse cani.
- Uxorem habendam non putat Quirinalis,
- Cum velit habere filios, et invenit
- Quo possit istud more: futuit ancillas
- Domumque et agros implet equitibus vernis.
- Pater familiae verus est Quirinalis.
- Venderet excultos colles cum praeco facetus
- Atque suburbani iugera pulchra soli,
- 'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse
- Vendere: nil debet, fenerat immo magis.'
- 'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnes
- Et pecus et fructus, non amat inde locum.'
- Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet
- Omnia? Sic Mario noxius haeret ager.
- Vicinus meus est manuque tangi
- De nostris Novius potest fenestris.
- Quis non invideat mihi putetque
- Horis omnibus esse me beatum,
- Iuncto cui liceat frui sodale?
- Tam longe est mihi quam Terentianus,
- Qui nunc Niliacam regit Syenen.
- Non convivere, nec videre saltem,
- Non audire licet, nec urbe tota
- Quisquam est tam prope tam proculque nobis.
- Migrandum est mihi longius vel illi.
- Vicinus Novio vel inquilinus
- Sit, si quis Novium videre non volt.
- Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
- Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
- Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
- Extremo ructus cum redit a barathro.
- Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
- Atque duplex animae longius exit odor?
- Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
- Iam tollas et sis ebria simpliciter.
- Alcime, quem raptum domino crescentibus annis
- Labicana levi caespite velat humus,
- Accipe non Pario nutantia pondera saxo,
- Quae cineri vanus dat ruitura labor,
- Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras
- Quaeque virent lacrimis roscida prata meis
- Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
- Hic tibi perpetuo tempore vivet honor.
- Cum mihi supremos Lachesis pervenerit annos,
- Non aliter cineres mando iacere meos.
- Garris in aurem semper omnibus, Cinna,
- Garrire et illud teste quod licet turba.
- Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,
- Cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,
- Adeoque penitus sedit hic tibi morbus,
- Ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.
- Quod numquam maribus iunctam te, Bassa, videbam
- Quodque tibi moechum fabula nulla dabat,
- Omne sed officium circa te semper obibat
- Turba tui sexus, non adeunte viro,
- Esse videbaris, fateor, Lucretia nobis:
- At tu, pro facinus, Bassa, fututor eras.
- Inter se geminos audes committere cunnos
- Mentiturque virum prodigiosa Venus.
- Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum,
- Hic ubi vir non est, ut sit adulterium.
- Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.
- Carpere vel noli nostra vel ede tua.
- Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis,
- Tangi se digito, Mamuriane, tuo.
- Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,
- Si deest nil aliud, Mamuriane, tibi.
- Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati
- Nec curtus Chiones Antiopesve calix,
- Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna
- Dimidiasque nates Gallica paeda tegit,
- Pasceris et nigrae solo nidore culinae
- Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
- Non culum—neque enim est culus, qui non cacat olim—
- Sed fodiam digito qui superest oculum:
- Nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.
- Denique pedica, Mamuriane, satur.
- Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,
- Qui prior Elysias gaudet adisse domos.
- Ara duplex primi testatur munera pili:
- Plus tamen est, titulo quod breviore legis:
- 'Iunctus uterque sacro laudatae foedere vitae,
- Famaque quod raro novit, amicus erat.'
- Cantasti male, dum fututa es, Aegle.
- Iam cantas bene; basianda non es.
- Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,
- Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.
- Si non molestum est teque non piget, scazon,
- Nostro rogamus pauca verba Materno
- Dicas in aurem sic ut audiat solus.
- Amator ille tristium lacernarum
- Et baeticatus atque leucophaeatus,
- Qui coccinatos non putat viros esse
- Amethystinasque mulierum vocat vestes,
- Nativa laudet, habeat et licet semper
- Fuscos colores, galbinos habet mores.
- Rogabit, unde suspicer virum mollem.
- Una lavamur: aspicit nihil sursum,
- Sed spectat oculis devorantibus draucos
- Nec otiosis mentulas videt labris.
- Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.
- Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,
- Et te patronum causidicumque putas.
- Hac ratione potest nemo non esse disertus.
- Ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid.
- Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.
- Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.
- Non plenum modo vicies habebas,
- Sed tam prodigus atque liberalis
- Et tam lautus eras, Calene, ut omnes
- Optarent tibi centies amici.
- Audi=t vota deus precesque nostras
- Atque intra, puto, septimas Kalendas
- Mortes hoc tibi quattuor dederunt.
- At tu sic quasi non foret relictum,
- Sed raptum tibi centies, abisti
- In tantam miser esuritionem,
- Ut convivia sumptuosiora,
- Toto quae semel apparas in anno,
- Nigrae sordibus explices monetae,
- Et septem veteres tui sodales
- Constemus tibi plumbea selibra.
- Quid dignum meritis precemur istis?
- Optamus tibi milies, Calene.
- Hoc si contigerit, fame peribis.
- Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarum
- Dici et mammarum maxima mamma potest.
- Illa manus quondam studiorum fida meorum
- Et felix domino notaque Caesaribus,
- Destituit primos viridis Demetrius annos:
- Quarta tribus lustris addita messis erat.
- Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras,
- Ureret inplicitum cum scelerata lues,
- Cavimus et domini ius omne remisimus aegro:
- Munere dignus erat convaluisse meo.
- Sensit deficiens sua praemia meque patronum
- Dixit ad infernas liber iturus aquas.
- Qui pinxit Venerem tuam, Lycori,
- Blanditus, puto, pictor est Minervae.
- 'Si dederint superi decies mihi milia centum'
- Dicebas nondum, Scaevola, iustus eques,
- 'Qualiter o vivam, quam large quamque beate!'
- Riserunt faciles et tribuere dei.
- Sordidior multo post hoc toga, paenula peior,
- Calceus est sarta terque quaterque cute:
- Deque decem plures semper servantur olivae,
- Explicat et cenas unica mensa duas,
- Et Veientani bibitur faex crassa rubelli,
- Asse cicer tepidum constat et asse Venus.
- In ius, o fallax atque infitiator, eamus:
- Aut vive aut decies, Scaevola, redde deis.
- Picto quod iuga delicata collo
- Pardus sustinet inprobaeque tigres
- Indulgent patientiam flagello,
- Mordent aurea quod lupata cervi,
- Quod frenis Libyci domantur ursi
- Et, quantum Calydon tulisse fertur,
- Paret purpureis aper capistris,
- Turpes esseda quod trahunt visontes
- Et molles dare iussa quod choreas
- Nigro belua non negat magistro:
- Quis spectacula non putet deorum?
- Haec transit tamen, ut minora, quisquis
- Venatus humiles videt leonum,
- Quos velox leporum timor fatigat.
- Dimittunt, repetunt, amantque captos,
- Et securior est in ore praeda,
- Laxos cui dare perviosque rictus
- Gaudent et timidos tenere dentes,
- Mollem frangere dum pudet rapinam,
- Stratis cum modo venerint iuvencis.
- Haec clementia non paratur arte,
- Sed norunt cui+ serviant leones.
- In Nomentanis, Ovidi, quod nascitur arvis,
- Accepit quotiens tempora longa, merum
- Exuit annosa mores nomenque senecta:
- Et quidquid voluit, testa vocatur anus.
- Interponis aquam subinde, Rufe,
- Et si cogeris a sodale, raram
- Diluti bibis unciam Falerni.
- Numquid pollicita est tibi beatam
- Noctem Naevia sobriasque mavis
- Certae nequitias fututionis?
- Suspiras, retices, gemis: negavit.
- Crebros ergo licet bibas trientes
- Et durum iugules mero dolorem.
- Quid parcis tibi, Rufe? dormiendum est.
- Saepe mihi dicis, Luci carissime Iuli,
- 'Scribe aliquid magnum: desidiosus homo es.'
- Otia da nobis, sed qualia fecerat olim
- Maecenas Flacco Vergilioque suo:
- Condere victuras temptem per saecula curas
- Et nomen flammis eripuisse meum.
- In steriles nolunt campos iuga ferre iuvenci:
- Pingue solum lassat, sed iuvat ipse labor.
- Est tibi—sitque precor multos crescatque per annos—
- Pulchra quidem, verum transtiberina domus:
- At mea Vipsanas spectant cenacula laurus,
- Factus in hac ego sum iam regione senex.
- Migrandum est, ut mane domi te, Galle, salutem:
- Est tanti, vel si longius illa foret.
- Sed tibi non multum est, unum si praesto togatum:
- Multum est hunc unum si mihi, Galle, nego.
- Ipse salutabo decuma te saepius hora:
- Mane tibi pro me dicet havere liber.
- Issa est passere nequior Catulli,
- Issa est purior osculo columbae,
- Issa est blandior omnibus puellis,
- Issa est carior Indicis lapillis,
- Issa est deliciae catella Publi.
- Hanc tu, si queritur, loqui putabis;
- Sentit tristitiamque gaudiumque.
- Collo nixa cubat capitque somnos,
- Ut suspiria nulla sentiantur;
- Et desiderio coacta ventris
- Gutta pallia non fefellit ulla,
- Sed blando pede suscitat toroque
- Deponi monet et rogat levari.
- Castae tantus inest pudor catellae,
- Ignorat Venerem; nec invenimus
- Dignum tam tenera virum puella.
- Hanc ne lux rapiat suprema totam,
- Picta Publius exprimit tabella,
- In qua tam similem videbis Issam,
- Ut sit tam similis sibi nec ipsa.
- Issam denique pone cum tabella:
- Aut utramque putabis esse veram,
- Aut utramque putabis esse pictam.
- Scribere me quereris, Velox, epigrammata longa.
- Ipse nihil scribis: tu breviora facis.
- Cum tibi sit sophiae par fama et cura deorum,
- Ingenio pietas nec minor ipsa suo:
- Ignorat meritis dare munera, qui tibi librum
- Et qui miratur, Regule, tura dari.
- Cum te non nossem, dominum regemque vocabam:
- Nunc bene te novi: iam mihi Priscus eris.
- Quaecumque lusi iuvenis et puer quondam
- Apinasque nostras, quas nec ipse iam novi,
- Male conlocare si bonas voles horas
- Et invidebis otio tuo, lector,
- A Valeriano Pollio petes Quinto,
- Per quem perire non licet meis nugis.
- Hos tibi vicinos, Faustine, Telesphorus hortos
- Faenius et breve rus udaque prata tenet.
- Condidit hic natae cineres nomenque sacravit
- Quod legis Antullae, dignior ipse legi.
- Ad Stygias aequum fuerat pater isset ut umbras:
- Quod quia non licuit, vivat, ut ossa colat.
- Quaedam me cupit—invide, Procille!—
- Loto candidior puella cycno,
- Argento, nive, lilio, ligustro.
- Sed quandam volo nocte nigriorem,
- Formica, pice, graculo, cicada.
- Iam suspendia saeva cogitabas:
- Si novi bene te, Procille, vives.
- Hoc nemus aeterno cinerum sacravit honori
- Faenius et culti iugera pulchra soli.
- Hoc tegitur cito rapta suis Antulla sepulchro,
- Hoc erit Antullae mixtus uterque parens.
- Si cupit hunc aliquis, moneo, ne speret agellum:
- Perpetuo dominis serviet iste suis.
- Occurris quotiens, Luperce, nobis,
- 'Vis mittam puerum' subinde dicis,
- 'Cui tradas epigrammaton libellum,
- Lectum quem tibi protinus remittam?'
- Non est quod puerum, Luperce, vexes.
- Longum est, si velit ad Pirum venire,
- Et scalis habito tribus, sed altis.
- Quod quaeris propius petas licebit.
- Argi nempe soles subire letum:
- Contra Caesaris est forum taberna
- Scriptis postibus hinc et inde totis,
- Omnis ut cito perlegas poetas.
- Illinc me pete. Nec roges Atrectum
- —Hoc nomen dominus gerit tabernae—:
- De primo dabit alterove nido
- Rasum pumice purpuraque cultum
- Denaris tibi quinque Martialem.
- 'Tanti non es' ais? Sapis, Luperce.
- Cui legisse satis non est epigrammata centum,
- Nil illi satis est, Caediciane, mali.
- Valerius Martialis Deciano Suo Sal.
- 'Quid nobis' inquis 'cum epistula? parum enim tibi
- praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro
- dicturus es, quod non possis versibus dicere? Video
- quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, qui-
- bus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent
- et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pa-
- gina visum est, epistulam faciunt. Noli ergo, si tibi videtur,
- rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per-
- sonam. Denique videris, an te delectet contra retiarium
- ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.'
- Puto me hercules, Deciane, verum dicis. Quid si scias,
- cum qua et quam longa epistula negotium fueris habitu-
- rus? Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in
- hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non
- lassi pervenient.
- Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,
- Sed quis te ferret perlegeretque, liber?
- At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
- Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit;
- Deinde, quod haec una peraget librarius hora,
- Nec tantum nugis serviet ille meis;
- Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
- Sis licet usque malus, non odiosus eris.
- Te conviva leget mixto quincunce, sed ante
- Incipiat positus quam tepuisse calix.
- Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
- Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!
- Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,
- Scipio quod victor quodque Metellus habet;
- Nobilius domito tribuit Germania Rheno,
- Et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.
- Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos,
- Quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.
- Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur.
- Debet enim, si quis solvere, Sexte, potest.
- O quam blandus es, Ammiane, matri!
- Quam blanda est tibi mater, Ammiane!
- Fratrem te vocat et soror vocatur.
- Cur vos nomina nequiora tangunt?
- Quare non iuvat hoc quod estis esse?
- Lusum creditis hoc iocumque? Non est:
- Matrem, quae cupit esse se sororem,
- Nec matrem iuvat esse nec sororem.
- Ne valeam, si non totis, Deciane, diebus