Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Fieri poetam posse qui putas tanti,
  2. Scriptura quanti constet et tomus vilis:
  3. Non sex paratur aut decem sophos nummis.
  4. Secreta quaere carmina et rudes curas,
  5. Quas novit unus scrinioque signatas
  6. Custodit ipse virginis pater chartae,
  7. Quae trita duro non inhorruit mento.
  8. Mutare dominum non potest liber notus.
  9. Sed pumicata fronte si quis est nondum
  10. Nec umbilicis cultus atque membrana,
  11. Mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.
  12. Aliena quisquis recitat et petit famam,
  13. Non emere librum, sed silentium debet.
  1. 'Liber homo es nimium', dicis mihi, Ceryle, semper.
  2. In te qui dicit, Ceryle, liber homo est?
  1. Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naevia Rufo.
  2. Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.
  3. Cenat, propinat, poscit, negat, innuit: una est
  4. Naevia; si non sit Naevia, mutus erit.
  5. Scriberet hesterna patri cum luce salutem,
  6. 'Naevia lux' inquit 'Naevia lumen, have.'
  7. Haec legit et ridet demisso Naevia voltu.
  8. Naevia non una est: quid, vir inepte, furis?
  1. Coepit, Maxime, Pana quae solebat,
  2. Nunc ostendere Canium Tarentos.
  1. Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis
  2. Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
  3. Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae
  4. Transibis Vestae virgineamque domum;
  5. Inde sacro veneranda petes Palatia clivo,
  6. Plurima qua summi fulget imago ducis.
  7. Nec te detineat miri radiata colossi
  8. Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
  9. Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei
  10. Et Cybeles picto stat Corybante tholus.
  11. Protinus a laeva clari tibi fronte Penates
  12. Atriaque excelsae sunt adeunda domus.
  13. Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
  14. Nulla magis toto ianua poste patet,
  15. Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.
  16. Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',
  17. Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
  18. Ista, salutator scribere non potuit.'
  1. Laevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,
  2. Quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.
  3. Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,
  4. Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.
  1. Nostris versibus esse te poetam,
  2. Fidentine, putas cupisque credi?
  3. Sic dentata sibi videtur Aegle
  4. Emptis ossibus Indicoque cornu;
  5. Sic quae nigrior est cadente moro,
  6. Cerussata sibi placet Lycoris.
  7. Hac et tu ratione qua poeta es,
  8. Calvus cum fueris, eris comatus.
  1. Nullus in urbe fuit tota qui tangere vellet
  2. Uxorem gratis, Caeciliane, tuam,
  3. Dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens
  4. Turba fututorum est: ingeniosus homo es.
  1. Moechus erat: poteras tamen hoc tu, Paula, negare.
  2. Ecce vir est: numquid, Paula, negare potes?
  1. Dimidium donare Lino quam credere totum
  2. Qui mavolt, mavolt perdere dimidium.
  1. O mihi curarum pretium non vile mearum,
  2. Flacce, Antenorei spes et alumne laris,
  3. Pierios differ cantusque chorosque sororum;