Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- An possit fieri vetus sodalis.
- Vota tui breviter si vis cognoscere Marci,
- Clarum militiae, Fronto, togaeque decus,
- Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator,
- Sordidaque in parvis otia rebus amat.
- Quisquam picta colit Spartani frigora saxi
- Et matutinum portat ineptus Have,
- Cui licet exuviis nemoris rurisque beato
- Ante focum plenas explicuisse plagas
- Et piscem tremula salientem ducere saeta
- Flavaque de rubro promere mella cado?
- Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas
- Et sua non emptus praeparat ova cinis?
- Non amet hanc vitam quisquis me non amat, opto,
- Vivat et urbanis albus in officiis.
- Continuis vexata madet vindemia nimbis:
- Non potes, ut cupias, vendere, copo, merum.
- Qualem, Flacce, velim quaeris nolimve puellam?
- Nolo nimis facilem difficilemque nimis.
- Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:
- Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat.
- Milia pro puero centum me mango poposcit:
- Risi ego, sed Phoebus protinus illa dedit.
- Hoc dolet et queritur de me mea mentula secum
- Laudaturque meam Phoebus in invidiam.
- Sed sestertiolum donavit mentula Phoebo
- Bis decies: hoc da tu mihi, pluris emam.
- Dat Baiana mihi quadrantes sportula centum.
- Inter delicias quid facit ista fames?
- Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:
- Tam male cum cenem, cur bene, Flacce, laver?
- Intres ampla licet torvi lepus ora leonis,
- Esse tamen vacuo se leo dente putat.
- Quod ruet in tergum vel quos procumbet in armos,
- Alta iuvencorum volnera figet ubi?
- Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas?
- Non nisi delecta pascitur ille fera.
- Verona docti syllabas amat vatis,
- Marone felix Mantua est,
- Censetur Aponi Livio suo tellus
- Stellaque nec Flacco minus,
- Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,
- Nasone Paeligni sonant,
- Duosque Senecas unicumque Lucanum
- Facunda loquitur Corduba,
- Gaudent iocosae Canio suo Gades,
- Emerita Deciano meo:
- Te, Liciniane, gloriabitur nostra
- Nec me tacebit Bilbilis.
- Casta nec antiquis cedens Laevina Sabinis
- Et quamvis tetrico tristior ipsa viro
- Dum modo Lucrino, modo se permittit Averno,
- Et dum Baianis saepe fovetur aquis,
- Incidit in flammas: iuvenemque secuta relicto
- Coniuge Penelope venit, abi=t Helene.
- Ut recitem tibi nostra rogas epigrammata. Nolo.
- Non audire, Celer, sed recitare cupis.
- Bella es, novimus, et puella, verum est,
- Et dives, quis enim potest negare?
- Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,
- Nec dives neque bella nec puella es.
- Cum dixi ficus, rides quasi barbara verba
- Et dici ficos, Laetiliane, iubes.
- Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci,
- Dicemus ficos, Caeciliane, tuos.
- Erras, meorum fur avare librorum,