Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non audire, Celer, sed recitare cupis.
  1. Bella es, novimus, et puella, verum est,
  2. Et dives, quis enim potest negare?
  3. Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,
  4. Nec dives neque bella nec puella es.
  1. Cum dixi ficus, rides quasi barbara verba
  2. Et dici ficos, Laetiliane, iubes.
  3. Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci,
  4. Dicemus ficos, Caeciliane, tuos.
  1. Erras, meorum fur avare librorum,
  2. Fieri poetam posse qui putas tanti,
  3. Scriptura quanti constet et tomus vilis:
  4. Non sex paratur aut decem sophos nummis.
  5. Secreta quaere carmina et rudes curas,
  6. Quas novit unus scrinioque signatas
  7. Custodit ipse virginis pater chartae,
  8. Quae trita duro non inhorruit mento.
  9. Mutare dominum non potest liber notus.
  10. Sed pumicata fronte si quis est nondum
  11. Nec umbilicis cultus atque membrana,
  12. Mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.
  13. Aliena quisquis recitat et petit famam,
  14. Non emere librum, sed silentium debet.
  1. 'Liber homo es nimium', dicis mihi, Ceryle, semper.