Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Esse tamen vacuo se leo dente putat.
  2. Quod ruet in tergum vel quos procumbet in armos,
  3. Alta iuvencorum volnera figet ubi?
  4. Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas?
  5. Non nisi delecta pascitur ille fera.
  1. Verona docti syllabas amat vatis,
  2. Marone felix Mantua est,
  3. Censetur Aponi Livio suo tellus
  4. Stellaque nec Flacco minus,
  5. Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,
  6. Nasone Paeligni sonant,
  7. Duosque Senecas unicumque Lucanum
  8. Facunda loquitur Corduba,
  9. Gaudent iocosae Canio suo Gades,
  10. Emerita Deciano meo:
  11. Te, Liciniane, gloriabitur nostra
  12. Nec me tacebit Bilbilis.
  1. Casta nec antiquis cedens Laevina Sabinis
  2. Et quamvis tetrico tristior ipsa viro
  3. Dum modo Lucrino, modo se permittit Averno,
  4. Et dum Baianis saepe fovetur aquis,
  5. Incidit in flammas: iuvenemque secuta relicto
  6. Coniuge Penelope venit, abi=t Helene.
  1. Ut recitem tibi nostra rogas epigrammata. Nolo.