Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Expectare iube: velocius ibo retentus.
  2. Hedyle, si properas, dic mihi, ne properem.
  1. Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:
  2. Quod vispillo facit, fecerat et medicus.
  1. Rictibus his tauros non eripuere magistri,
  2. Per quos praeda fugax itque reditque lepus;
  3. Quodque magis mirum, velocior exit ab hoste
  4. Nec nihil a tanta nobilitate refert.
  5. Tutior in sola non est cum currit harena,
  6. Nec caveae tanta conditur ille fide.
  7. Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris,
  8. Ad quae confugias ora leonis habes.
  1. Vir Celtiberis non tacende gentibus
  2. Nostraeque laus Hispaniae,