Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari
  2. A non armato pumilione potest.
  3. Et nihil inde datum est; tantum spectavimus omnes:
  4. Ponere aprum nobis sic et harena solet.
  5. Ponatur tibi nullus aper post talia facta,
  6. Sed tu ponaris cui Charidemus apro.
  1. Lascivos leporum cursus lususque leonum
  2. Quod maior nobis charta minorque gerit
  3. Et bis idem facimus, nimium si, Stella, videtur
  4. Hoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.
  1. Edita ne brevibus pereat mihi cura libellis,
  2. Dicatur potius Τὸν δ' ἀπαμειβόμενοσ.
  1. Cum dicis 'Propero, fac si facis,' Hedyle, languet
  2. Protinus et cessat debilitata Venus.