Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dulcibus aut certant quae melimela favis,
  2. Non pira quae longa pendent religata genesta
  3. Aut imitata brevis Punica grana rosas,
  4. Rustica lactantes nec misit Sassina metas
  5. Nec de Picenis venit oliva cadis:
  6. Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari
  7. A non armato pumilione potest.
  8. Et nihil inde datum est; tantum spectavimus omnes:
  9. Ponere aprum nobis sic et harena solet.
  10. Ponatur tibi nullus aper post talia facta,
  11. Sed tu ponaris cui Charidemus apro.
  1. Lascivos leporum cursus lususque leonum
  2. Quod maior nobis charta minorque gerit
  3. Et bis idem facimus, nimium si, Stella, videtur
  4. Hoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.
  1. Edita ne brevibus pereat mihi cura libellis,
  2. Dicatur potius Τὸν δ' ἀπαμειβόμενοσ.
  1. Cum dicis 'Propero, fac si facis,' Hedyle, languet
  2. Protinus et cessat debilitata Venus.
  3. Expectare iube: velocius ibo retentus.
  4. Hedyle, si properas, dic mihi, ne properem.
  1. Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:
  2. Quod vispillo facit, fecerat et medicus.
  1. Rictibus his tauros non eripuere magistri,
  2. Per quos praeda fugax itque reditque lepus;
  3. Quodque magis mirum, velocior exit ab hoste
  4. Nec nihil a tanta nobilitate refert.
  5. Tutior in sola non est cum currit harena,
  6. Nec caveae tanta conditur ille fide.
  7. Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris,
  8. Ad quae confugias ora leonis habes.
  1. Vir Celtiberis non tacende gentibus
  2. Nostraeque laus Hispaniae,
  3. Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,
  4. Equis et armis nobilem,
  5. Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum
  6. Vadaveronem montibus,
  7. Et delicati dulce Boterdi nemus,
  8. Pomona quod felix amat.
  9. Tepidi natabis lene Congedi vadum
  10. Mollesque Nympharum lacus,
  11. Quibus remissum corpus adstringes brevi
  12. Salone, qui ferrum gelat.
  13. Praestabit illic ipsa figendas prope
  14. Voberca prandenti feras.
  15. Aestus serenos aureo franges Tago
  16. Obscurus umbris arborum;
  17. Avidam rigens Derceita placabit sitim
  18. Et Nutha, quae vincit nives.
  19. At cum December canus et bruma impotens
  20. Aquilone rauco mugiet,
  21. Aprica repetes Tarraconis litora
  22. Tuamque Laletaniam.